Charter Document - 06500191
Charter Number: | 06500191 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulary of St. Albans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | History |
Date: | 1257 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero D I (f107r) |
Charter:
Sciendum est quod Robertus de Mumbrai miles strenuissimus comes Northamhumbrorum antequam moreretur aliquot annis visu privabatur annosus nempe fuit Deoque devotus effectus est monachus apud Sanctum Albanum ubi multo tempore sanctissime vivens migravit ad Dominum et sepultus est honorifice in loco non multum remoto a capitulo ubi postea Symon abbas Sancti Albani capellam construxit Sancti Symeonis ita Videlicet quod corpus jacet intumulatum in medium capelle sed propius altari Iste Robertus cum esset vir audacissimus et bellipotens vicit et interemit Malcolmum regem Scotie quem de licentia regis Anglie Henrici primi audacter diffiduciavit Et propter regiam excellentiam fecit corpus regis occisi honorifice in tumulari in ecclesia de Thynemue quam idem comes construxerat Scotis tamen postea corpus sui regis frontose postulantibus concessum est et datum corpus cujusdam hominis plebei de Sethtune et ita delusa est Scotorum improbitas Fundavit autem comes iste magnificus prioratum de Thynemue et ibidem monachos congregavit de domo Sancti Albani tanquam ab electissima domo inter omnia cenobia Anglie ubi etiam se vovit monasticum habitum suscepturum et sepulturam in loco memorato Que omnia Deo sibi propitio feliciter consummavit