Charter Document - 06500189
Charter Number: | 06500189 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulary of St. Albans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1257 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero D I (f75r) |
Charter:
Salutem et omne bonum Libenter votivos et celebres nostre felicitatis eventus ad nostrorum specialium corda transferimus credentes in vobis tunc argumenta con gaudii geminari et precipue cum ad aures vestras quas ex fidei puritate intime affectionis zelo circa nostrum statum attentas esse confidimus letitie nostre tripudia derivamus illo procul dubio nostris affectibus inherente desiderio quod delectaret nos potius hoc et quelibet alia festa presentialiter vobiscum peragere quam interpretis scripture ministerio nuntiare Sane ut plena omnium nostrorum locorum eventuum qui nobis postquam a vobis recessimus acciderint et certa ad vos notitia preferatur presentem paginam predictorum eventuum ostensivam ad vos duximus destinandam vobis ad gaudium intimantes quod cum in die Dominico proximo post festum beati Marci Evangeliste apud Gernemue navem cum tota nostra conscenderamus comitiva die Martis proximo subsequenti in die scilicet Apostolorum Philippi et Jacobi salvis per Dei gratiam omnibus et nostris et totius familie nostre atque etiam comitative personis et rebus venimus usque Durdrech in oppido videlicet in medio comitatus Oxolandie constituto Indeque mora ibidem ad capescendam requiem post labores biduana contracta tertio die recessimus et continue per Oxolandie et Gerlandie comitatus transitum facientes tandem die Veneris ante festum Ascensionis Dominice pervenimus Aquisgranum occurrentibus nobis in dicte civitatis introitu hominibus majoribus et melioribus clericis et laicis nobilibus militibus et aliis omnibus civibus civitatis ejusdem qui nos magnifice et honorifice cum magno tripudio et jubilo leti et hilares sine cujuslibet difficultatis obstaculo susceperunt Nec credimus quemadmodum vulgaris in ista terra et communis fame testatur preconium quod a ducentis annis et citra aliquis imperator Rome vel regum in sue novitatis principio dictam civitatem sine gravis offensionis seu contradictionis obice sit ingressus Cumque post ingressum dicte civitatis moram in ipsa oporteret nos trahere longiorem ecce rumores nostris affectati desideriis occurrerunt nobis hilariter nuntiantes archiepiscopum Treverensem nostri culminis inimicum qui in nostri nominis et honoris dispendium castrum nostrum et palatium Bapardiense cum maxima multitudine armatorum vallaverat et ad expugnationem ipsius multas machinas instauraverat a venerabili archiepiscopo Maguntino dilecto principe nostro assistente sibi de nostris fidelibus magna copia pugnatorum ob nostri nominis reverentiam ad dicti castri liberationem et in obsessorum subsidio properante die Mercurii post festum Sancti Johannis ante p[ortam] L[atinam] cum eodem archiepiscopo Treverensi confligente viriliter non sine strage suorum multorum multis suis militibus et aliis complicibus captivatis confectum in prelium per dedecorose fuge presidium mortis supplicium seu periculosum captivationis dispendium evitasse Sic itaque dicto castro nostro per prefati archiepiscopi Maguntini ac aliorum fidelium nostrorum auxilium a pressuris subsidentium et ab impugnantium insultabas feliciter liberato ipsoque victualibus et aliis necessariis ac strenuis defensoribus egregie communito idem archiepiscopus Maguntinus apud Aquisgranum ad presentiam nostram venit ubi in festo Ascensionis Dominice ipso et archiepiscopo Coloniensi presentibus multisque episcopis ducibus comitibus baronibus marchisiis et nobilibus regni nostri nostrisque fidelibus in sede magni Karoli cum solemnitate qua decuit in Illius nomine qui superbos deicit et ponit humiles in sublimi sacri Romani regni sceptrum recepimus et coronam carissima consorte nostra similiter eodem die nobiscum solemniter ut decuit coronata Denique coronationis nostre cum magna solemnitate et gaudio officio celebrato dilectorum principum et aliorum nostrorum fidelium super agendis nostris communicato consilio visum est nobis et eis exaltationi nostre votive plurimum expedire ut statim sine more dispendio humiliationi nostrorum rebellium intendamus ac post ad confringenda elati cornua Treverensis omnia nostra molimina convertamus ut sicut se primum in nostris negotiis non tam justum et rationabilem quam voluntarium constituit turbatorem ita primo experiatur et discat quid et quantum contra eum possit et valeat manus nostra Ad hec autem precipue certos vos volumus esse quod tantam jam in auxilio nostrorum fidelium et fautorum in Alemannia habere confidimus potestatem quod [eis] in fidei nostre zelo durantibus nullius viventis sit nobis potentia formidanda Datum [] Et sciatis quod ad festum nostrum fuerunt tria milia militum et fuimus apud villam Alquensem per octo dies ante festum predictum et tenuimus festum nostrum die Ascensionis et in crastino festum domini H[enrici] filii nostri pro militia sua secundum morem patrie bono modo et bona tranquillitate absque aliqua alicujus turbatione vel lesione Et sciatis quod ad Pentecosten apud Coloniam et inde transferemus nos cum exercitu nostro super archiepiscopum Treverensem Et sciatis quod ad festum nostrum predictum fuerunt triginta tam duces quam comites et duo archiepiscopi et decem episcopi