Charter Document - 06500188

Charter Document - 06500188


Charter Number: 06500188
Cartulary Title: Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Letter
Date: 1257
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[anchia] Dei gratia Romanorum regina et comitissa Cornubie dilecto sibi in Christo domino priori de Walingefordia salutem in Domino sempiternam Quoniam dilectionem vestram volumus fieri participem nostri gaudii et honoris vobis summatim statum nostrum et que penes nos gesta sunt volumus intimare Intelligatis igitur quod dominus noster rex et nos et Edmundus et tota familia nostra prospera succedente aura sani et salvi sine omni molestia et timore applicuimus in terra comitis Holandie ad portum nobis commodum et optatum ubi honorifice a magnatibus illius partis suscepti fuerimus Transivimus evolutis paucis diebus terras plurium magnatum qui nos satis benigne susceperunt Pervenientes autem diebus Rogationum ad Aquisgranum ad Capellam nos cum summa letitia et honore tam magnates quam illius civitatis cives hilariter admiserunt Et in die Ascensionis dominus rex et nos cum favore omni regali diademate fueramus a prelatis majoribus insigniti et ibi aliquibus diebus nobis morantibus duxit nos dominus rex versus Coloniam transmeandum Datum apud Aquisgranum in crastino beati [] anno regni regis R[icardi] domini nostri primo

Source (click image below to view full size)