Charter Document - 06500179
Charter Number: | 06500179 |
---|---|
Cartulary Title: | Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1257 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[enricus] Dei gratia [] ballivis R[icardi] de Clare comitis Glovernie de Litteltune salutem Monstravit nobis J[ohannes] abbas Sancti Albani quod cum ad querimoniam Eudonis la Zuche arestari fecisset per ballivos suos secundum consuetudinem regni nostri Walterum de Standuna hominem suum de Sancto Albano quousque plegios invenisset ad standum recto in curia ejusdem abbatis de transgressione ab eo illata predicto Eudoni vos ad querelam predicti Walteri eo quod de predicti comitis [familia] oriundus existit ut dicitur distringitis ipsum abbatem in terris suis quas non tenet de predicto comite nec de feodo suo ut ballivos suos predictos venire faciat ad curiam predicti comitis de Littolingtune ad respondendum de arestatione predicta imponendo eis quod cum idem Walterus per eos arestatus esset et petitus per plevinam deliberari iidem ballivi plevinam illam admittere recusarunt Quia vero contra omnimodam justitiam et consuetudinem regni nostri est quod vos vel ballivi alicujus subditi nostri districtionem faciatis alicui in terris vel feodis suis que non tenentur de dominis vestris nec de feodis suis et precipue ad respondendum de imprisonatione hominis que specialiter spectat ad curiam et dignitatem nostram vobis mandamus fieri precipientes quod si ita est a districtione predicta et a placito inde tenendo cum ad nos pertineat penitus desistatis taliter in hac parte vos habentes quod pro defectu vestri iterata ad nos inde non perveniat querela propter quod manum ad hoc aliter apponere debeamus Teste meipso apud [Sanctum] Albanum septimo die Martii anno regni nostri quadragesimo primo