Charter Document - 06500178
Charter Number: | 06500178 |
---|---|
Cartulary Title: | Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1257 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero D I (f73v) |
Charter:
H[enricus] Dei gratia [] vicecomiti Lincolniensi salutem Ostensum est nobis ex parte abbatis Sancti Albani quod cum ipse et homines sui quieti sint per cartam nostram de sectis comitatus hundredi et ipsi habeant quandam terram in villa de Bealwair de qua villa Robertus de Ros junior est dominus capitalis cujus homines sunt geldabiles idem Robertus destringit homines predicti abbatis ad participandum cum hominibus dicti Roberti in communi misericordia comitatus et ideo tibi precipimus quod venire facias coram baronibus de scaccario nostro apud Westmonasterium a die Pasche in xv dies predicto Roberto ad ostendendum quo waranto ipse distringit homines predicti abbatis ad participandum cum hominibus suis in predictis amerciamentis et interim predictis hominibus ejusdem abbatis pacem habere facias de demanda quam ipse Robertus eis facit de predicta participatione Et averia sua si qua acceperit occasione predicta eis deliberari facias Et habeas ibi tune hoc breve Teste E[lerio] abbate de Persore apud Westmonasterium xxi die Februarii anno regni nostri xli