Charter Document - 06500171
| Charter Number: | 06500171 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Record |
| Date: | 1256 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno Domini MCCLVI in quindena Sancti Martini es somniatus fuit abbas coram dominis Henrico de Brettona et Nicholao de Turri justitiariis existentibus cum rege apud Wintoniam in placito moto contra dominum Walterum episcopum Dunelmensem qui litteras regis sibi transmissas non remisit sicut sibi fuit demandatum nec ullo modo comparuit Et tunc consideratum est per dictos justitiarius quod sub moneatur dictus episcopus per vicecomitem Eboracensem Et tunc emanaverunt vicecomiti sub hac forma [] Tunc quoque fuerunt justitiarii favorabiles et gratiosi parti abbatis licet dominus Walterus de Mertona et quidam alii de consilio dicti episcopi contradixerint et reclamaverint quod tale breve non debet currere contra episcopum pro aliquo facto suo quod fit inter Thinam et Theisam
