Charter Document - 06500156

Charter Document - 06500156


Charter Number: 06500156
Cartulary Title: Cartulary of St. Albans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Fragment
Date: 1256
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Nero D I (f103v)

Charter:

Ex responsione magistri Rustandi habemus quod modis omnibus necesse est duplicem exponere cautionem sub sigillis abbatum priorumve et conventuum singulorum monasteriorum que per episcopum Herefordensem sunt ut dicitur obligata unam videlicet mercatoribus de tota parte que decimam domino regi concessam per quinquenium contingit computato etiam anno preterito et de lucro dictam decimam contingente id tamen quod de lucro predicto non onerentur monasteria cum effectu sed aliunde providebitur unde de dicto lucro satis fiat et in dicta cautione fatebuntur religiosi se pecuniam pro qua se obligabunt mutuo a mercatoribus recepisse et in utilitatem monasteriorum fuisse conversam renuntiantes exceptioni non numerate pecunie et ceteris talibus et aliam cautionem exponent magistro Rustando pro residuo obligationis Herefordensis si decima ad solutionem obligationis non sufficiat Dictus vero magister R[ustandus] providebit religiosis quod per archidiaconos locorum sequestretur decima clerici secularis et ponetur quasi in deposito per singula monasteria archidiaconatum singulorum pro rata dicti residui et lucri ut ipsis religiosis de hoc plene satis fiat Promisit etiam idem magister quod expositis tam sibi quam mercatoribus ipsis obligationibus puris in forma predicta tam dominus rex quam ipse domini Pape [capellanus] et mercatores restituent veteres obligationes per episcopum Herefordensem contractas

Source (click image below to view full size)