Charter Document - 06500155
Charter Number: | 06500155 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulary of St. Albans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero D I (f103v) |
Charter:
Alexander [] magistro Rustando [] Ex parte dilectorum filiorum prioris et conventus Rofensis fuit coram nobis propositum quod cum venerabilis frater noster episcopus Herefordensis a Bonaventura Bernardini cive et sociis suis et mercatoribus Senensibus certam ipsorum nomine receperit pecunie quantitatem ac executores dati a nobis super hoc ipsos monuerint ut eisdem mercatoribus satisfacerent de pecunia supradicta quia de decima ecclesiasticorum proventuum carissimo in Christo filio nostro illustri regi Anglie ab Apostolica sede concessa hujusmodi debita solvi debent nobis humiliter supplicarunt ut eis in hac parte paterna sollicitudine curaremus cum parati sint hujusmodi decimam persolvere mercatoribus memoratis Attendentes igitur quod nostre intentionis non fuit ecclesiam Rofensem ejusque bona nisi ad solutionem predicte decime duntaxat per contractum hujusmodi obligari discretione tue per Apostolica scripta mandamus quatinus eisdem priore et conventu solventibus integre ut offerunt mercatoribus ipsis decimam supradictam non permittas eis de cetero super hujusmodi debito per aliquas literas Apostolica[s] ab eisdem mercatoribus vel aliis molestari molestatores eorum siqui fuerint per te vel per alium per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo non obstante quod in literis nostris executoribus super hoc deputatis directis dicitur contineri ut non obstent alique litere Apostolice sedis generales vel speciales sub quacumque forma impetrate vel impetrande Datum Laterani xii kalendas Martii Pontificatus nostri anno secundo