Charter Document - 06500154
Charter Number: | 06500154 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulary of St. Albans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1256 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero D I (f127r) |
Charter:
H[enricus] permissione divina [] archidiacono Huntingdunensi [] Crescens dierum malitia et irrepens in ecclesia Dei concussio successiva manifestius indicant seu protendunt quod duris gravaminibus jam increbrescentibus eisdem supervenient duriora super quibus sano consilio oportet celerius providere Proinde cum salubriter ut creditur sit provisum quod majores prelati religiosi tam abbates quam priores necnon cathedralium ecclesiarum decani personaliter cum quibusdam discretis canonicis suis confratrem suorum procuratoribus et singuli archidiaconi per se cum tribus aut quatuor discretioribus de suis archidiaconatibus pro se et cum mandato procuratorio consortum suorum die Martis proxima post festum Sancti Hillarii apud Novum Templum Londoniis cum coepiscopis nostris et nobis ibidem per Dei gratiam conventuris compareant facturi in promissis et consilium suum impensuri prout ad utilitatem status ecclesie et domini regis ac regni visum fuerit melius expedire Vobis mandamus firmiter injungentes quatinus dictos prelatos et clericos in archidiaconatu vestro constitutos secundum discretionem vobis desuper datam prudenter sollicitetis interim atque caute quod dicti prelati et vos personaliter ceteri quoque per idoneos procuratores dictis die et loco modis omnibus concurratis congruum in hac parte consilium impensuri