Charter Document - 06500149
Charter Number: | 06500149 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulary of St. Albans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1254 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero D I (f122v) |
Charter:
Inter dominum Robertum filium Nicholai et Feliciam uxorem ipsius petentes et Ricardum priorem Hertforde deforciantem de advocatione ecclesie de Emwelle unde placitum fuit motum inter ipsos in curia domini regis apud Westmonasterium coram magistro Simone de Wautune et domino Alano de Watsant tunc justitiariis cum aliis sociis de Banco facta est finalis concordia in hunc modum scilicet quod predictus Robertus et predicta Felicia recognoverunt predictam advocationem predicte ecclesie cum pertinentiis esse jus ipsius prioris et ecclesie sue de Hertforde Et illam remiserunt et quietam clamaverunt de se et heredibus ipsius Felicie predicto priori et successoribus suis et ecclesie sue in perpetuum Et pro hac recognitione remissione et quieta clamatione [] idem prior pro se et successoribus suis et ecclesia sua predicta concesserunt quantum in eis fuit quod predicti Robertus et Felicia et heredes ipsius Felicie habeant in perpetuum liberam capellam in curia ipsorum Roberti et Felicie et heredum ipsius Felicie salva indemnitate predicte ecclesie de Emwelle Et predictus prior recepit predictos Robertum et Feliciam et heredes ipsius Felicie in singulis beneficiis et orationibus que de cetero fient in ecclesia sua predicta in perpetuum