Charter Document - 06500145

Charter Document - 06500145


Charter Number: 06500145
Cartulary Title: Cartulary of St. Albans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Receipt
Date: 1254
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Nero D I (f71r)

Charter:

Item idem abbas J[ohannes] de Sancto Albano contulit domino regi et regine quinquaginta libras de mera voluntate sua quas solvit domino Waltero de Bradeleaia deferendas domino regi in Wasconiam qui tunc fuit domine regine thesaurarius Quod factum fuit apud Windeleshores decima octava die Maii anno regni domini regis xxxviii Et infra eundem mensem comiti Ricardo tantum dem videlicet quinquaginta libras que apud Berkamestude persolvebantur Occultam autem causam et hujus rei misterium novit Qui nihil ignorat Deus Omnipotens causa vero minima si aliqua fuit pena grandis Quomodo rex cartam magnam quam sepe servare juraverat et pro qua nuper in presentia ejus rex fecit omnes fore Anglie episcopos excommunicare ejus violatores servaverit videat Deus Dominus ultionum

Source (click image below to view full size)