Charter Document - 06500142
Charter Number: | 06500142 |
---|---|
Cartulary Title: | Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1254 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[enricus] Dei gratia [] vicecomitibus Hertfordie et Esexie salutem Quia necesse habemus magna et bona gente vallari contra regem Castellorum qui terram nostram Wasconie in estate proximo futura hostiliter ingredi minatur de fidelitate et probitate hominum regni nostri plus quam alienorum sicut debemus confidentes eorundem commodum magis quam aliorum affectantes licet aliorum regnorum ad servitium nostrum pro denariis nostris ad sufficientiam in Wasconiam invenire possumus tibi districte precipimus quod sicut nos et honorem nostrum diligis diligenter cum quanta poteris festinatione provideas nobis de omnibus probis et validis militibus et servientibus ad arma idoneis quos invenire poteris in balliva tua qui ad denarios nostros nobis militabunt in Vasconia ad ejusdem terre nostre defensionem et ipsos super hoc diligenter al loquaris et eos ad hoc modis quibus poteris efficaciter inducas exponendo eis statum nostrum et predicte terre nostre et pericula nobis imminentia de hostili adventu regis predicti Clamare etiam facias publice per tota[m] ballivum tuam quod omnes tales milites et servientes de eadem balliva tua sint apud Westmonasterium a die Pasche proximo futuro in tres septimanas coram dilectis regina nostra R[icardo] comite Cornubie fratre nostro et aliis de consilio nostro commorantibus in Anglia cum equis et armis bene muniti et parati sine ulla dilatione ad transfretandum ad denarios nostros in servitio nostro ad nos in Wasconia Et nos eos pro labore et obsequio suo nobis in hac parte impendendo taliter remunerabimus quod de jure debebunt esse inde contenti Et tu sis ibi tunc in propria persona ad certificandum prefatum consilium nostrum quanta diligentia de quo effectu predictum mandatum nostrum fueris executus et quot et quales inveneris idoneos in balliva tua ad servitium nostrum in hac parte quos tecum ad eosdem diem et locum sicut dictum est venire procures Teste [] apud Windelsoram xxv die Februarii anno regni nostri xxxviii