Charter Document - 06500141
Charter Number: | 06500141 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulary of St. Albans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1254 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero D I (f120r) |
Charter:
H[enricus] Dei gratia [] vicecomiti Hertfordie salutem Cum comites et barones et ceteri magnates regni Anglie nobis firmiter promiserint quo erunt Londoniis a die Pasche proximo futuro in tres septimanas cum equis et armis bene armati ad tendendum sine ulla dilatione versus Portesmue ad transfretandum ad nos in Wasconia contra regem Castellorum qui terram nostram Wasconiam in manu forti in estate proximo futura hostiliter est ingressurus et tibi mandaverimus quod omnes illos de balliva tua qui tenent viginti libratas terre de nobis in capite vel de illis qui sunt infra etatem et in custodia nostra ad idem destringeres tibi districte precipimus quod preter omnes predictos venire facias coram consilio nostro apud Westmonasterium in quindena Pasche proximo futuri quatuor legales et discretos milites de comitibus predictis quos iidem comites ad hoc elegerint vice omnium et singulorum eorundem comitum videlicet duos de uno comitatu et duos de alio ad providendum una cum militibus aliorum comitatuum quos ad eundem diem vocari fecimus quale auxilium nobis in tanta necessitate impendere voluerint et tu ipse militibus et aliis de comitibus predictis necessitatem nostram et tam urgens negotium nostrum diligenter exponas et eos ad competens auxilium nobis ad presens impendendum efficaciter inducas ita quod predicti quatuor milites prefato consilio nostro ad predictum terminum precise respondere possint super predicto auxilio pro singulis comitum predictorum Teste Alienora regina nostra apud Windsiure xiv die Februarii anno regni nostri xxxviii