Charter Document - 06500139

Charter Document - 06500139


Charter Number: 06500139
Cartulary Title: Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Letter
Date: 1254
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Domino regi Anglie [] regina et R[icardus] comes Cornubie salutem Recepimus literas vestras ad Natale Domini proxime preteritum quod in crastino Sancti Hillari con vacaremus archiepiscopos episcopos abbates priores comites et barones regni Anglie ad ostendendum ei statum vestrum et adventum regis Castelle in Wasconiam contra vos Et quia brevitas temporis non patiebatur quod dicti magnates ad dictum diem possent convenire vocavimus eosdem apud Westmonasterium in quindena dicti festi Sancti Hillarii Quibus congregatis et expositis eis adventu dicti regis et statu vestro responsum recepimus quod comites et barones erunt Londonie a die Pasche proximo futuri in tres septimanas parati indilate tendere versus Portesmue ascensuri naves ad veniendum potenter in succursum vestrum contra dictum regem Castelle si dictus rex Castelle contra vos in Wasconiam sit venturus Et hoc promiserunt comes Glovernie et omnes alii magnates Preterea archiepiscopus Cantuariensis electus Wintoniensis Londoniensis et Wigorniensis episcopi promiserunt se personaliter ad vos accessuros in manu forti Et alii episcopi et abbates Anglie tunc presentes promiserunt quod efforcialiter vobis subvenirent de pecunia sua contra dictum regem Castelle summam tamen tunc exprimere noluerunt sed quilibet habebit summam quam daturus est Londonie in termino prenotato hoc est a die Pasche in tres septimanas sicut constanter asseruerunt si ita sit quod dictus rex Castelle contra vos in Wasconia sit venturus Sed de clericis suis nullam vobis voluerunt facere concessionem propter decimam colligendam ad opus vestrum in subsidium Terre Sancte in proximum Nos vero cum regina vestra ad vos veniemus juxta mandatum vestrum et Edwardus filius vester et Beatrix filia vestra et ego frater vester Ricardus comes Cornubie vobis non deficiam sed ad vos veniam cum potestate ad vestrum profectum et honorem meum ita quod vos et heredes vestri mihi scietis grates Deo dante in perpetuum si dictus rex Castelle contra vos in Wasconia sit venturus sicut mihi mandastis Et per consilium domine regine et aliorum benivolorum vestrorum dimittam regnum vestrum Anglie in bonis manibus et fidelibus Deo dante ad vestrum commodum et honorem Et si vobis placeat et bonum videatur quod domina regina veniat in communi passagio magnatum et baronum vestrorum Anglie hoc ei tempestive significetis si placet ut sic ad vos cum Edwardo filio vestro et B[eatrice] filia vestra securius et decentius venire valeat Volunt autem prefati prelati et magnates ante passagium suum et auxilium dandum habere literas vestras patentes sibi de Wasconia mittendas quod ex presenti subventione vobis persolvenda et in rebus facienda non fiat in posterum ipsis successoribus seu heredibus suis prejudicium tempore vestro vel heredum vestrorum

Source (click image below to view full size)