Charter Document - 06500138

Charter Document - 06500138


Charter Number: 06500138
Cartulary Title: Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1254
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum [] dilecto filio fratri Johanni ordinis Minorum nuntio nostro in Anglia salutem et Apostolicam benedictionem Nostris est nuper auribus intimatum quod plerique ecclesiarum prelati regni Anglie non attendentes ad humanos usus non debere transferri que juribus sunt ascripta divinis jura patronatus et advocationis que in aliquibus ecclesiis optinebant in personas laicas concessionis vel alienationis titulo seu alias pro sue voluntatis arbitrio transtulerunt capitulorum suorum aliquando interveniente consensu et dioecesanorum quod vix credimus accedente favore Nonnulli quoque abbates et priores diversorum ordinum tam exempti quam non exempti regni prefati propriis commodis per modos illicitos inhiantes in ecclesiis parochialibus jus patronatus exemptionis titulo vel aliis perversis contractibus assequuntur et sic easdem ecclesias quandoque de suorum dioecesanorum consensu quandoque motu proprio non verentur suis vel membrorum suorum contra Deum et canonicas sanctiones usibus applicare Quidam vero executores super clericorum provisionibus dudum in eodem regno a sede Apostolica deputati cum aliqua beneficia ecclesiastica de quibus eisdem clericis provideri poterit vacare contingit in alienis negotiis sue fidei confidenter commissis privata commoda infideliter prosequuntur dum abbates et priores aliosque ecclesiarum patronos ad quorum presentationem noscuntur eadem beneficia pertinere excommunicant et suspendunt ipsosque taliter impeditos ad ordinationes ecclesiarum suarum procedere non permittunt donec sibi ipsis vel aliis suis consanguineis vel amicis non autem illis quibus provideri mandavimus a patronis eisdem minis et dolis interdum inductis eadem beneficia seu pensiones annue assignentur Aliqui etiam executorum hujusmodi se nuntios nostros in regno Anglie asserentes quamquam alium preter te in eodem regno nos habere nuntium nesciamus mandati nostri pretextu quo eis ut aliquibus clericis in eodem regno de beneficiis ecclesiasticis que tanto tempore vacaverunt quod ad nos est eorum collatio secundum Lateranensis statutum concilii devoluta providere procurent dicuntur injunxisse religiosos viros super ecclesiis quas sibi concessas in usus proprios per longissima tempora pacifice possederunt infestant nec ab eorum super his infestatione desistunt donec iidem religiosi aliqua summa pecunie vel assignatione annue pensionis vexationem suam redimere compellantur Cum igitur hec non sint sub dissimulationis silentio transeunda discretioni ture in virtute obedientie districte precipiendo mandamus quatinus inquisita per te ac alios seculares vel cujuscunque religionis vel professionis viros quos ad hoc in diversis locis ejusdem regni vice nostra quam tibi super hoc presentium auctoritate concedimus duxeris deputandos super premissis diligentius veritate hujusmodi alienationes venditiones seu e[m]ptiones de patronatibus vel advocatis ecclesiarum que cum spiritualibus sint annexe vendi vel emi taliter nequeunt a quibuscunque presumptas vel in posterum presumendas quas irritas esse decernimus denuntians nullas esse eas et quicquid ex ipsis vel ob eas circa ecclesiarum parochialium statum inveneris temere immutatum in statum debitum de plano et absque judicii strepitu revocare procures Executores vero predictos ad resignanda et restituenda quecunque ipsos inveneris de predictarum concussionum scelere percepisse auctoritate nostra per te ac alios quos ad hoc ut prediximus deputabis qua convenit districtione compellas redditurus nos nihilominus de illis quos de his deliquisse compereris per tuas literas continentes meram et plenam rerum seriem certiores ut circa eos prout culpe qualitas exegerit procedamus contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo non obstante si aliquibus sit ab Apostolica sede concessum quod excommunicari suspendi vel interdici non possint per literas Apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem seu quod ad susceptionem causarum vel executionum que sibi auctoritate sedis ejusdem committi contingit minime teneantur vel constitutione de duabus dictis edita in concilio generali Datum Laterani v idus Januarii Pontificatus nostri anno undecimo

Source (click image below to view full size)