Charter Document - 06500136

Charter Document - 06500136


Charter Number: 06500136
Cartulary Title: Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Record
Date: 1253
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Nero D I (f117r)
Embedded Document

Charter:

Anno Domini MCCLIII Coram domino Rogero de Wicestre justitiario domini regis capta fuit assisa nove disseisine in villa Sancti Albani quam arramiavit Johannes Lanarius ejusdem ville burgensis contra Alexandrum Scissorem ejusdem ville burgensem super diversis querelis Et tunc recuperavit dictus Johannes per recognitionem xii juratorum et ne sibi immineret periculum in posterum per aliquam at tinctam impetravit cartam domini regis in hec verba [] sine assensu et voluntate abbatis Dictus vero Alexander reclamatione abbatis adjutus et aliis jurisperitorum consiliis impetravit breve de at tincta dicta carta habita pro nulla arramiata fuit assis a per xxiv liberos tam de forinsecis qui habuerunt tenementa et redditus in villa Sancti Albani quam burgenses de eadem villa apud Barnettum coram domino Henrico de Bathonia assidentibus magistro Simone de Wautona et dicto R[ogero] de Wicestre die Jovis proxima ante festum Sancti Andree apostoli anno supradicto Et eodem die ibi Rogerus de Meridene confessus est coram dictis justitiariis se nullum feodum neque redditum habere in villa Sancti Albani Immo quicquid habuit abbati concessit Similiter Walterus de Wauz Similiter Alexander filius Ricardi Similiter Johannes de Herpesfeld Et antequam vere dictum fuit prolatum fuit pax inter dictos Johannem et Alexandrum per amicos reformata Et dictus Alexander a brevi suo se retraxit positus in misericordia regis Dictis autem die Jovis et anno capta fuit assis a nove disseisine coram predictis justitiariis arramiata per dominum Johannem de Seldeford militem contra dominum Hugonem de Vivum et quosdam alios Et recognitione xii juratorum recuperavit dictus dominus Johannes

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Anno Domini MCCLIII Coram domino Rogero de Wicestre justitiario domini regis capta fuit assisa nove disseisine in villa Sancti Albani quam arramiavit Johannes Lanarius ejusdem ville burgensis contra Alexandrum Scissorem ejusdem ville burgensem super diversis querelis Et tunc recuperavit dictus Johannes per recognitionem xii juratorum et ne sibi immineret periculum in posterum per aliquam at tinctam impetravit cartam domini regis in hec verba []embed sine assensu et voluntate abbatis Dictus vero Alexander reclamatione abbatis adjutus et aliis jurisperitorum consiliis impetravit breve de at tincta dicta carta habita pro nulla arramiata fuit assis a per xxiv liberos tam de forinsecis qui habuerunt tenementa et redditus in villa Sancti Albani quam burgenses de eadem villa apud Barnettum coram domino Henrico de Bathonia assidentibus magistro Simone de Wautona et dicto R[ogero] de Wicestre die Jovis proxima ante festum Sancti Andree apostoli anno supradicto Et eodem die ibi Rogerus de Meridene confessus est coram dictis justitiariis se nullum feodum neque redditum habere in villa Sancti Albani Immo quicquid habuit abbati concessit Similiter Walterus de Wauz Similiter Alexander filius Ricardi Similiter Johannes de Herpesfeld Et antequam vere dictum fuit prolatum fuit pax inter dictos Johannem et Alexandrum per amicos reformata Et dictus Alexander a brevi suo se retraxit positus in misericordia regis Dictis autem die Jovis et anno capta fuit assis a nove disseisine coram predictis justitiariis arramiata per dominum Johannem de Seldeford militem contra dominum Hugonem de Vivum et quosdam alios Et recognitione xii juratorum recuperavit dictus dominus Johannes