Charter Document - 06500132

Charter Document - 06500132


Charter Number: 06500132
Cartulary Title: Cartulary of St. Albans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1253
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Nero D I (f116v)

Charter:

Venerabili in Christo fratri concanonico et amico precordiali domino J[ohanni] archidiacono Bedefordie H[enricus] Lincolniensis ecclesie decanus salutem et fraterne dilectionis sinceritatem Formam inter venerabiem patrem ominum Cantuariensem archiepiscopum et nos et capitulum nostrum Lincolnie conceptam et hinc inde sigillatam vobis presentibus interclusam per latorem presentium destinamus cum transcripto relaxamus sententiarum a dicto domino archiepiscopo latarum Ad hoc sciatis quod negotium pretactum domino Cantuarensi archidiacono et magistro R[oberto] de Marisco examinandum et determinandum est commissum Qui quidem prefixerunt partibus crastinum beati Mathie apostoli apud Stanes Preterea provideatis vobis de probationibus videlicet tam de testibus quam instrumentis in dicta causa necessariis Tenorem autem omnium infra presentem sedulam contentorum domino archidiacono Huntendunensi per nuntium suum latorem presentium in scriptis redactum habere ex parte nostra mittatis si placet

Source (click image below to view full size)