Charter Document - 06500130

Charter Document - 06500130


Charter Number: 06500130
Cartulary Title: Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1253
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Innocentius [] archiepiscopo Cantuariensi salutem et Apostolicam benedictionem Licet monasterium Sancti Augustini Cantuarie ordinis Sancti Benedicti ex eo favorabiliter prosequi debeamus quod ad Romanam ecclesiam nullo pertinet mediante illud tamen specialiori amplectimur in Domino caritate quod inter alia ejusdem ordinis monasteria et regularis observantia et hospitalitatis bonum prout accepimus precipue locum obtinet in eodem Sane olim sub certa forma per nostras tibi literas dedimus in preceptis ut statuta pro reformatione dicti ordinis a felicis recordationis Gregorio Papa predecessore nostro edita faceres ab universis personis ejusdem ordinis ture civitatis et dioecesis exacta diligentia observari Quarum literarum auctoritate super hoc preceptum Apostolicum exequens diligenter in prefato monasterio ut dicitur processisti Cum igitur de ipsius monasterii personarum religione ac vita bonam habentes opinionem fide dignorum testimoniis informatam sententias si quas ob hoc in personas sepe dicti monasterii promulgasti relaxari mandamus fraternitatem tuam rogandam duximus et hortandum per Apostolica scripta tibi mandantes quatinus predictarum literarum occasione ipsius personas monasterii ulterius non molestes sed habens ipsas cum eodem monasterio pro nostra et Apostolice sedis reverentia in suis juribus propensius commendatas adversus aliorum molestias eisdem quantum in te fuerit favorabilem et benivolum te impendens ita quod tua devotio exinde merito debeat commendari Datum Assisii decimo sexto kalendas Octobris Pontificatus nostri anno undecimo

Source (click image below to view full size)