Charter Document - 06500128

Charter Document - 06500128


Charter Number: 06500128
Cartulary Title: Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1253
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Henricus Dei gratia [] dilecto et fideli suo Henrico de Colevilla salutem Sciatis quod assignavimus vos ad exponendum militibus liberis hominibus et aliis de comitatibus Cantebrugie Huntendonie Hertfordie et Esexie quos coram nobis venire precipimus ad dies et loca quos vicecomitibus eorundem comitatuum scire fecerimus articulos quos vobis mittimus sub sigillo nostro et ad providendum quod articuli illi firmiter observentur ad pacis nostre conservationem et ad videndum quod singuli habeant arma ad que sunt jurati et jurari debent Et ad ponendum modo debito omnes quos resistentes et rebelles seu negligentes in premissis inveneritis Et ideo vobis mandamus quod ad dies et loca quos duxeritis providenda in comitatibus predictis sitis ad predicta facienda prout magis videritis expedire Mandamus enim singulis vicecomitibus predictis quod ad dies et loca quos eis scire facietis venire faciant coram vobis omnes milites libere tenentes de comitatibus predictis de qualibet villa quatuor homines et prepositum et de quolibet burgo xii legales burgenses et omnes illos qui jurati sunt ad arma et jurari debent cum armis suis ad que jurati sunt et esse debent ad audiendum et faciendum que eis ex parte nostra preceperitis Et quod ipsi vicecomites in propriis personis suis tunc sint coram vobis cum rotulis de ultimo scrutinio armorum facto in eisdem comitatibus ad exequendum que eis ex parte nostra preceperitis Et si ballivi libertatum qui habent returnum brevium nostrorum mandatum nostrum in hac parte executi non fuerint non omittatis quin libertates illas ingrediamini ad predictum mandatum nostrum exequendum In cujus rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes Teste meipso apud Portesmuthe vicesimo die Julii anno regni nostri tricesimo septimo

Source (click image below to view full size)