Charter Document - 06500125
Charter Number: | 06500125 |
---|---|
Cartulary Title: | Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Memorandum |
Date: | 1253 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Memorandum quod die Jovis proxima post festum Sancte Trinitatis anno Domini MCCLIII solverunt fratres Willelmus de Hortune et Johannes de Bolun centum marcas sterlingorum in warderobam domini Henrici iii regis filii Johannis regis per testimonium magistri Willelmi de Kilkenni tunc cancellari et domini Albredi tunc subthesaurarii dicte warderobe et de dictis centum marcis fuerunt sexaginta et decem marce date in subsidium dicti domini regis H[enrici] iii illo tempore transfretaturi in Wasconiam pro abbate Sancti Albani et cellis ad Sanctum Albanum spectantibus residue vero triginta marce allocate fuerunt in dicta warderoba dicto abbati pro arreragiis quinquaginta marcarum in quibus ammerciatus fuit dictus abbas erga dictum dominum regem pro pluribus transgressionibus versus Galfridum de Childewic Et tunc impetrata fuerunt a domino rege tria paria literarum videlicet unum patens directum omnibus militibus et libere tenentibus de abbatia Sancti Albani et cellis ad ipsam spectantibus ut subvenirent dicto abbati ad subsidium memoratum perficiendum alia duo paria literarum portavit dictus Johannes de Bolun in octabis Sancti Johannis Baptiste anno prenotato Philippo Luvel thesaurario et aliis baronibus scaccarii Et fuit tenor unius brevis ut omnia que clara fuerunt tam de amerciamentis quam aliis dicto abbati al locarentur ita quod de cetero non venirent in submonitionem dicti scaccarii Tenor alterius brevis fuit ut al locarentur dicto abbati ad scaccarium viginti libre et ne aliquis aliquid amplius exigeret de dicto abbate per submonitionem scaccarii de dicto amerciamento quinquaginta marcarum