Charter Document - 06500124
| Charter Number: | 06500124 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1253 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius [] venerabili fratri archiepiscopo Cantuariensi salutem [] Pro pace tua fuit nobis humiliter supplicatum ut cum nonnullis personis et locis religiosis de regno Anglie quasdam Apostolicas indulgentias et literas concessisse dicamur que in tuum et Cantuariensis ecclesie prejudicium redundare noscantur providere tibi et eidem ecclesie super hoc Apostolica sollicitudine curaremus Tuis itaque supplicationibus inclinati fraternitati tue ut per hujusmodi indulgentias et literas nullum tibi et ipsi ecclesie prejudicium generetur nisi in eis de prejudicio hujusmodi contineatur expresse auctoritate indulgemus Nulli ergo homini [] Siquis autem [] Datum Assisii decimo kalendas Junii pontificatus nostri anno decimo
