Charter Document - 06500118
Charter Number: | 06500118 |
---|---|
Cartulary Title: | Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1253 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero D I (f111r) |
Charter:
H[enricus] Dei gratia [] dilectis et fidelibus suis Johanni de Scheldeford Rogero de Dune Willelmo de Sancto Leodegario Henrico de Holewelle et Willelmo de Gorhame salutem Suscepistis in vos ut audivimus de consensu abbatis dle Sancto Albano et dilecti et fidelis nostri Galfridi de Childewike judicium proferendum et emendationem faciendam inter eos de pluribus contentionibus et discissionibus de quibus ad invicem contendebant Et quia vidistis et cognovistis ut dicitur de predictis et nondum de his judicium protulistis nec emendationes fieri fecistis utrumque secundum rerum contentarum qualitates vobis mandamus quod in crastino Dominice medie Quadragesime loco quo volueritis conveniatis ad judicium inde proferendum et emendationem faciendam et scire faciatis abbati predicto et eidem Gaufrido quod tunc coram vobis compareant loco predicto ad audiendum inde judicium et ad parendum considerationi vestre super predictis In cujus rei testimonium has literas nostras vobis mittimus patentes Teste me ipso apud Westmonasterium decimo quarto die Martii anno regni nostri trigesimo septimo