Charter Document - 06500114
Charter Number: | 06500114 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulary of St. Albans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1252 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero D I (f110r) |
Charter:
Innocentius IV [] venerabilibus fratribus universis episcopis Cantuariensis provincie [] Attendentes quod Cantuariensis provincia claris semper consuevit pollere prelatis qui officii sui debitum laudabiliter exequentes diu studuerunt circa greges sibi creditos curam impendere vigilem et salubrem visitando eos oportune ac in aliis provide gubernando considerantes etiam quod ecclesie seculares non collegiate vestrarum civitatum et dioecesum in quibus singulares rectores et vicarii et nonnulli alii sunt clerici instituti tum quia erga ipsas a suis prelatis sollicitudo debita in visitatione et aliis adhibetur tum quia in eis clericorum collegia non existunt a metropolitano vestro quasi nunquam indigeant visitari et propter hoc ipsas ratione visitationis metropolitice in procurationibus aggravari nolentes vobis et eisdem ecclesiis de fratrum nostrorum consilio perpetuo auctoritate Apostolica indulgemus ut idem metropolitanus ab eisdem ecclesiis procurationes que ratione visitationis debentur nullatenus de cetero exigere nec in exactionibus peculiariis aggravare possit nec eadem ecclesie ad illarum exhibitionem aliquatenus teneantur decernentes quascunque sententias talium occasione procurationum contra easdem ecclesias seu rectores vel vicarios seu alios dictus metropolitanus seu quilibet alius auctoritate sua tulerit vanas penitus et inanes nisi forte ad singulorum vestrum requisitionem vel de communi aut majoris partis vestrum consilio et assensu illas duxerit visitandas Et in his casibus ut eadem ecclesie non graventur secundum facultates earundem majoribus vel minoribus procurationibus secundum nostre constitutionis tenorem nuper super his edite contentus existat nulla sedis Apostolice indulgentia impetrata vel impetranda premissis derogante Nulli ergo [] Dati sunt conservatores episcopi Lincolniensis Londoniensis Bathoniensis