Charter Document - 06500113

Charter Document - 06500113


Charter Number: 06500113
Cartulary Title: Cartulary of St. Albans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1252
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Nero D I (f103r)

Charter:

Volentes libertatem quam nonnullis Apostolica sedes privilegium exemptionis indulsit sic integram conservari ut et illam alii non infringant et ipsi ejus limites non excedant declaratione irrefragabili diffinimus quod quantacunque sic exempti gaudeant libertate nihilominus tamen ratione delicti sive contractus aut rei de qua contra ipsos agitur rite possunt coram ordinario conveniri et illi quoad hoc in suam in ipsos jurationem prout jus exigit exercere Nunquid ergo carent omnino in his commodo libertatis Non utique quia nec coram ordinariis ipsis dum sit in loco exempto commissum delicti vel contractus initus aut res litigiosa nec ubi domicilium habent si alibi delinquant vel contrahant aut res ipsa consistat conveniri possunt aliquatenus super istis domiciliorum pretextu locorum dioecesanorum Si ubi deliquerunt vel contraxerunt aut res ipsa consistit illi conveniantur remittendi eos illuc vel ipsis ut illuc respondeant injungendi aliquam habent potestatem salvis nihilominus casibus aliis in quibus eos episcoporum jurisdictioni subesse canonica precipiunt instituta Et id ipsum decrevimus circa illos quibus ut non nisi sub uno judice teneantur de se conquerentibus respondere Apostolico privilegio est commissum in eos quibus ne interdici suspendi vel excommunicari a quoquam valeant a sede Apostolica est indultum Sicut sunt religiosi quam plures in quorum privilegiis continetur ne quisquam episcopus vel archiepiscopus monasteriorum suorum monachos pro ulla causa quantum ad ista ubicumque illi fuerint penitus exercere non possunt nisi forsan ipsi monachi ad monasteriorum suorum prioratus eisdem ordinariis subjectos ut vel gerant ipsorum regimen vel in eis tanquam locorum ipsorum proprii monachi resideant fuerint destinati Tunc enim etsi libere possint ad eadem monasteria revocari ac tam illorum quam ipsorum prioratuum monachi recipi [] cum non sit inconveniens aliquem utrobique locum habere monachi cum unum alteri subesse monasterio vel ab alio noscitur dependere Ratione tamen eorundem prioratuum dicti ordinarii sui jurisdictione in ipsis quoad premissa quamdiu morantur in illos licite uti possunt

Source (click image below to view full size)