Charter Document - 06500111

Charter Document - 06500111


Charter Number: 06500111
Cartulary Title: Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Excommunication
Date: 1252
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Humani generis inimicus modernis non cessat temporibus subtiliter indagare modos quibus in Dei ecclesiam seminet zizaniam ut ea pullulante in ipsius densitate pacis tranquillitas et virtutum suavitas in agro Domini suffocentur Cujus tortuose calliditati est remedio celeri obviandum ut sic principius occuratum morbo ne in immensum augmentato sero medicina paretur Ut igitur per nostram prudentiam error corrigatur et excessus emendetur fraternitati vestre dolentes referimus que in ignominiam Jesu Christi in vituperium ecclesie Dei in scandalum cleri necnon et pacis regni fracturam temera crudelitate sunt atrocius perpetrata Quidam filii Belial sue salutis immemores fame prodigi malignitatis cupidi videlicet Philippus de Foresta senescallus domus electi Wintoniensis Guido Peverel Walterus de Rale Willelmus de Sancto Earmundo Oliverus de familia domini Galfridi de Lizinnun Willelmus de Sancto Leodegario Robertus Agoillun milites prior de Lizinni cum monacho suo Martinus ballistarius et frater ejus Johannes Picard Willelmus Gaucer Stephanus de Croindene prefati electi clerici Willelmus de Neuwerc clericus ballivus ipsius electi et alii quam plures quorum nomina ignoramus die Dominica post festum Omnium Sanctorum proximo preteritum de die ante horam prandii ad manerium nostrum de Lambethia juxta Londoniam cum equis et armis in furoris spiritu accesserunt nobis agentibus in partibus transmarinis et ostia domorum et capelle frangentes ibidem in magistrum Eustachium de Len officialem nostrum qui nostram personam representat ac in presbiterum nostrum qui in capella beatorum Stephani et Thome martirum deserviebat insuper in quosdam homines nostros qui in dicti loci ecclesia parochiali se receperant atque in res sacras et alias que in predicta ecclesia et dicti manerii cameris existebant manus sacrilegas extenderunt et dictum officialem ceperunt et alios qui erant in ecclesia a cornu altaris ad quod confugerant violenter extrahentes ipsum officialem in Dei contumeliam clericalis ordinis ignominiam et nostri ac ecclesie nostre et etiam totius Anglie dedecus et contemptum sine capa in equo demissis de collo habenis et insidenti non permissis presbiterum vero peditem per lutum et alios captos pulsando et verberando ad domum Wintoniensis electi in Suwerc in conspectu populi turpiter abduxerunt captos detinentes ibidem Postmodum vero ipsum officialem et laicos captos in ecclesia die et nocte ad loca remota prope Fernham ad unum miliare in districtu dicti electi inde viliter et violenter captivatos transtulerunt quoad sibi placuit detinentes eosdem et res ipsorum et nostras apud Lambeth raptas exinde asportantes Cum igitur tot et tanta enormia necnon et plura alia non solum contra nos et ecclesiam Cantuariensem verum etiam contra universalem ecclesiam et clerum Cantuariensis provincie evidenter appareant perpetrata nos attendentes dictos malefactores propter injectionem manuum in clericos violentam in canonem late sententie incidisse et quia libertates et immunitates ecclesie violarunt incurrisse excommunicationis sententiam in concilio Oxonie contra malefactores hujusmodi promulgatam insuper quia sacrilegia in his multipliciter commiserunt ac pacem domini regis ac regni vi et armis timore Dei postposito et abjecta principis reverentia ausu temerario infregerunt ipsos et omnes illos qui eis in dicto maleficio astiterunt necnon et qui opem auctoritatem et consilium et assensum prebuerunt auctoritate Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti et beate Dei genetricis Marie beati Thome Martiris Sancti Edmundi Confessoris et omnium Sanctorum excommunicatos denuntiamus vobis mandantes in virtute obedientie qua tenemini ecclesie Cantuariensi firmiter injungentes quatinus prefatos malefactores in vestra cathedrali ecclesia sollempniter ac publice excommunicatos denuntietis ac per vestram dioecesim excommunicatos denuntiari publice faciatis pulsatis campanis candelis accensis singulis diebus Dominicis et festivis et tanquam excommunicatos ab omnibus arctius evitari Ceterum quia vicini res agitur paries cum proximus inflammatur et merito timeatur quod si hec impune fiant in viridi his deteriora perpetrentur in arido cum impunitas delicti incentivum pariat delinquendi fraternitatem vestram de qua plenam in Domino gerimus fiduciam rogamus quatinus adversus malignantes pro domo Domini nobiscum viriliter assurgentes nobis consulatis et per litere vestras certificetis qualiter in hoc negotio ulterius fuerit procedendum Datum apud Croindene in crastino Sancte Katerine anno Domini MCCLII Ab hac denuntiatione tamen excipimus dominum regem dominam reginam et liberos eorundem dominum Ricardum comitem Cornubie et dominam comitissam uxorem ejus Has quidem literas missas ab archiepiscopo transmittit episcopus Eliensis suo archidiacono

Source (click image below to view full size)