Charter Document - 06500107

Charter Document - 06500107


Charter Number: 06500107
Cartulary Title: Cartulary of St. Albans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Announcement
Date: 1252
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Nero D I (f111r)

Charter:

J[ohannes] Dei gratia abbas Gloucestriensis presidens capitulo generali et R[icardus] eadem gratia abbas de Westmonasterio subrogatus loco abbatis de sancto Edmundo de consensu totius capituli in festo Sancti Mathei anno Domini MCCLII apud Oxonias in ecclesia de Osenee universis abbatibus et prioribus proprios abbates non habentibus per Cantuariensem dioecesim constitutis salutem in Domino sempiternam Crucis Christi fideles Christicole crucem fideliter obsequuntur cum in crucis suspendio universorum Christum colentium delicti veteris tollatur suspendium Monet etiam ipsa Veritas crucem confidenter obsequi ut crucis caractere insigniti insignis ejusdem signi sui sint singuli portitores Scriptum est enim Exeamus ergo extra castra portantes improperium Crucifixi Nos autem sequaces Crucifixi Qui peccatum non fecit jugum Domini suave sponte humeris nostris imponentes sancte sumpsimus habitum religionis ut sub eo tanquam incliti bellatores Christo militantes terrestria deprimamus celestia capiamus juxta quod dicitur que sursum sunt sapite non que sunt terrena Sic igitur sancte religionis misterium confitentes sanctorum institutiones patrum necnon et regulares observantias astringimur observare et ad observandum subditos exemplariter invitare et etiam ultra compellere si qui fuerint resistentes Inter quas observantias non inconsulte sanctitum est ut nostri ordinis abbates universi et priores proprios abbates non habentes de triennio in triennium convenire debeamus ut si qua in ordine nostro fuerint reformanda per omnes sicut decet salubriter reformentur ut quod omnes tangit ab omnibus approbetur Nos autem predicto capitulo de communi abbatum et omnium procuratorum qui presentes aderant consensu presidentes juxta morem solitum de quibusdam articulis honorem nostri ordinis contingentibus tractavimus diligenter de quibus disserere nolebamus presertim cum majorem partem abbatum nostri ordinis necnon et priorum proprios abbates non habentium abesse contigisset sed potius distulimus ut vestro et nostro communi consilio simul singulos articulos secundum quod Spiritus Sanctus dignabitur inspirare disseramus Ut igitur predictorum articulorum plene habeatur discussio et hec res secundum sui naturam celeritatem desideret vestram caritatem monemus et exhortamur in Domino ac etiam sub pena suspensionis vobis injungimus auctoritate domini Pape qua fungimur quatinus Dominica qua cantatur Letare Jerusalem proximo ventura apud Oxonias loco quo prius nobiscum conveniatis personaliter de predictis negotiis universitatem nostram specialiter contingentibus tractaturi prospicientes ut decet ne cadat nostri honor ordinis sed potius crescat in nobis devotorum devotio scientes quod si predicta die non veneritis vel legitimas excusationes non pretenderitis quas quidem necessario admittere debeamus ex tunc sciatis vos fore suspensos a celebratione divinorum Valete in Domino

Source (click image below to view full size)