Charter Document - 06500100

Charter Document - 06500100


Charter Number: 06500100
Cartulary Title: Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1251
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Religioso egregio et prudenti amico precipuo et specialissimo fratri Gualtero de Sancto Martino Predicatori frater Guillelmus de Castro Novo sancte Neuf domus Hospitalis Jerusalem Dei gratia magister humilis salutem et se totum ad ejus voluntatem Sperantes quo de Terra Sancta vos delectet nova qualia sunt audire de ipsis significandum duximus quia post ruinam illam inexplicabilem quam dominus rex Francorum et totus exercitus Christianus superatus et captus ab hostibus passus est in Egypto divina clementia operante prefatus rex miraculose liberatus venit in civitatem Acconiam cum fratribus suis et aliquibus nobilibus principibus quibus Dominus in confusione vitam de interitu conservavit Et quia sine derogatione sublimitatis regie absque treuga terram Syrie in casu amissionis relinquere non poterat fratres suos et alios nobiles omnes remisit in Franciam pro succursu deliberans moram facere donec per subsidium gentis sue et aliorum Christi fidelium posset superbiam perfidorum conterere aut treugis mediantibus Terram Sanctam in statu prospero ordinare Licet autem in presentium confectione inter Alapensium et Babiloniorum Soldanos discordia magna esset per quam sperari poterat quod compositio treuge competentis intervenire deberet non tamen nobis apparebat quia experti sumus versutias paganorum quod incentivo aliquorum et plurium ad hoc concordantium speratum veniret ad effectum Processu vero temporis cum res clarius patebunt de eventu ipsarum prudentiam vestram reddere curabimus certiorem Vale

Source (click image below to view full size)