Charter Document - 06500091

Charter Document - 06500091


Charter Number: 06500091
Cartulary Title: Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1249
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Nero D I (f95v)

Charter:

Universis [] Ad hoc ex suscepti regiminis officio nos efficaciter obligatos esse reputamus ut superiorum mandata benigne suscipere et suscepta humiliter adimplere teneamur Cum igitur die Sancti Mathei anno Domini MCCXLIX apud Oxoniam ad capitulum generale illud celebrandum una cum venerabilibus patribus ordinis nostri essemus congregati quia non nisi octo abbates nostri ordinis illuc convenerunt celebrationis diem capituli propter absentiam prelatorum provida deliberatione usque in crastinum Sancti Edwardi die scilicet Sancti Kalixti Pape duximus prorogandam locum ad hoc apud Suwerc in ecclesia beate Marie juxta Londoniam assignantes Ad quem cum venerabiles patres nostri ordinis prout ipsis a nobis fuerit injunctum convenissent de statu monastico salubriter tractaturi de communi abbatum et priorum assensu nobis assidentium de statutis capitulorum precedentium quibusdam subtractis quibusdam superadditis certam formam elicientes pro statu nostri ordinis reformando subscripta statuere duximus in hunc modum In primis dictante Spiritu Sancto statutum est ut abbates et priores habitu et gestu regulariter se habentes in capitulo in claustro pro audiendis confessionibus et fratribus exemplariter instruendis in choro etiam pro divinis officiis in refectorio pro fraternis solatiis oportuno studeant interesse quotiens nec corporalis infirmitas sive debilitas vel ecclesie utilitas vel alia rationalis causa fuerit impedimento Nec pro aliquo fide jubeant vel per cartam suam pro aliquo se vel monasterium suum obligent nec contra honestatem religionis vel utilitatem monasterii sui aliquid facere presumant de terris vel reditibus monasterii ad manifestam lesionem perpetuam alienationem non faciant Terras consuetudinarias in libertatem novas infeudationes vel hereditaria conradia vel liberationes alicui non concedant sine conventus sui consilio et assensu Servientes non habeant numero vel apparatu honestum modum excedentes unde ordo monasticus in aliquo posset argui levitatis Et cum fieri debea[n]t contractus mutui ita procedant prelati quod fratribus quibus possunt liqueat quanta pecunie e summa quibus certificationibus quibus conditionibus et quibus terminis debeatur et in quos usus acceptum mutuum sit conversum Et si aliquis sine consensu capituli super mutuo contractum fecerit monasterium minime obligetur nisi per viros fide dignos probatum fuerit dictum mutuum conversum fuisse in utilitatem monasterii manifestam Districte etiam precipiant prelati in administrationibus constitutis ut neminem concutiant vel calumpniam alicui faciant nec aliquem injuriis vel exactionibus indebitis opprimant nec carius vendant ad terminum vel contractus faciant inhonestos Omnes etiam prelati semel in anno statum domus sue coram conventu recitent et de omnibus receptis et expensis obedientiarum in presentia abbatis vel prioris abbatem proprium non habentis convocatis ad hoc aliquibus de discretioribus domus bis vel quater in anno si fieri potest fideles reddant rationes ut de melioratione vel deterioratione monasterii reddantur certiores Jejunium hiemale a festo Exaltationis sancte Crucis usque ad Pascha ab omnibus regulariter observetur salva dispensatione cum debilibus minutis et his qui pondus diei et estus portant a prelatis ipsorum cum necesse fuerit facienda Et ut pauperes debitis elemosinis non fraudentur provisum est ut omnia apponenda sine diminutione apponantur in refectorio in infirmaria et alibi ubi monachi reficiunt Et de appositis totum residuum in elemosinam cedat per elemosinarium pauperibus fideliter erogandum Consumptores vero elemosine si semel secundo et tertio in capitulo coram omnibus correpti non emendaverint tribus diebus continuis in pane et aqua jejunent ut aliis sint in exemplum Et ut efficacius elemosina observetur quamdiu conventus fuerit in prandio vel in cena ostia claustri claudantur et ab ingressu secularium custodiantur si loci dispositio hoc permittat Obedientiariis servientes suos non sustentent Circa esum carnium ita est provisum ut regulariter a carnibus abstineant omnes adjecta modificatione illius Decretalis Cum ad monasterium [] Circa obedientiariis vero forinsecus et fratres in itinere pro negotiis domus constitutos statutum est ut publice in presentia et sollempni convocatione secularium carnibus non vescantur salva dispensatione a prelatis ipsorum cum ipsis pro loco et tempore et in necessariis casu facienda prout fuerit expediens secundum cujusque exigentiam et ordinis disciplinam Sed negligentibus in divino servitio et inobedientibus ac pacem fratrum perturbantibus carnis comestio penitus interdicatur et tardius a monasterio egrediendi licentia concedatur Silentium debitis horis locis et temporibus ab omnibus inviolabiliter observetur et in permissis colloquiis in claustro et alibi a turpiloquiis vaniloquiis et detractionibus abstineatur contravenientes regulari subjaceant discipline Et cum quidam post prandium proniores sunt ad loquendum quod non prodest quam quod edificat audientes ad ampliandum cultum justitie qui in silentio reperitur statutum est quod parlamentum quod post prandium in quibusdam claustris fieri consuevit penitus interdicatur et loco ipsius vacetur uberius meditationibus et lectionibus repetendis Sed et potus in refectorio post horam nonam estivo tempore de cetero suspendatur Et quando consuevit conventus ire in refectorium ad claustrum redeant in contemplatione sonitum expectando vesperarum Proviso quod cervisia ab antiquo tempore in aliquibus locis ad dictum potum assignata jure consueto in refectorium deferatur in usus pauperum eroganda Monachi pretio non recipiantur nec peculium habere permittantur nisi pro injuncta sibi administratione Et qui peculium aliter habuerint viventes a communione altaris separentur et qui extremo inventi fuerint cum peculio nec oblatio pro eis fiat nec inter fratres recipia[n]t sepulturam Singuli etiam in loci singulis non morentur Et sine licentia prelati sui librum magnum vel parvum non scribant nec illuminent nisi in usum monasterii convertendum Novitiis diligens custodia et discreta adhibeatur nec a custodia libere dimittantur nec ad ordinem sacerdotii promoveantur donec expediti sint ad ea que spectant ad ordinis disciplinam que corde tenus scire tenentur secundum monasterii consuetudinem approbatam et secundum statuta concilii et regule professionem cum prelatis videbitur expedire Nec arceam habeant nec clavem nec in forinseco officio occupentur et non nisi pro necessitate vel utilitate manifesta extra monasterium mittantur nisi ante per biennium in claustro fuerint laudabiliter conversati ex ceptis senibus et gravibus personis cum quibus prelatus ipsorum poterit dispensare cum viderit expedire Et quia confessio superbie contraria humilitatem conservat et gratiam confert penitenti provisum est ut ad minus semel in anno tam monachi quam novitii abbati suo confiteantur salvis nihilominus privatis confessionibus singulis diebus de cotidianis delictis faciendis Et ne hujusmodi confessiones impediantur abbas promptum se exhibeat confessoris Hospitalitas omnibus modis juxta loci facultates in omnibus monasteriis ab omnibus diligenter observetur et talis monachus ad suscipiendos hospites deputetur qui diligens sit sobrius et mansuetus Lecti monachorum ita sint ordinati ut videri possint dormientes Vestimenta et calciamenta monachorum ordinata sint omnino Coopertoria sint de albo vel de nigro panno vel de russeto cum pellibus agninis albis vel nigris aut murilegis aut vulpinis et cape nigre sint Et hec omnia congruis temporibus et sine difficultate dentur et accipiantur Camerarius autem denarios vel quodlibet aliud pro predictis vel aliud ad usus monasticos pertinentibus dare non audeat sed nec monachus aliquam permutationem super premissis recipere presumat nisi de licentia prelati sui pro causa rationabili super hoc petita prius et concessa ut secundum regulam recipiens nova det vetera pauperibus fideliter eroganda Sellas et omnia ad equitaturam pertinentia ita habeant ordinata ut oculos intuentium non offendant Evagationes monachorum penitus inhibeantur et si pro negotii ecclesie sue vel aliqua justa causa ex permissione prelati proficiscantur provideatur ut in maturis servientibus et vecturis sufficientibus et apparatu honesto secundum facultatem ecclesie procedant die sibi a prelatis prefixo nisi justam causam ulterioris more ostendant reversuri Et ut competentius et secretius fratres qui pondus diei et estus portant cum necesse fuerit provisione prelati recreationem accipiant provideatur ad hoc locus competens juxta infirmariam in quo cum refecti fuerint ad claustrum et ad horas canonicas cum maturitate festinent Et quando conventus jejunat et ipsi semel prandeant et loco cene primo prandio uberius procurentur Et collationi et completorio conventus intersint exceptis debilibus et minutia et cum quibus prelatus duxerit dispensandum Qui contravenerint regulariter puniantur et si non emendaverint hujusmodi dispensatio ipsis subtrahatur Nullus eis admisceatur secularis ante prandium vel post nisi servientes ad hoc deputati Omnis secularitas in cibis et potibus in refectorio inhibeatur Statutum fuit insuper et provisum quod omnes obedientiariis et claustrales collationi et completorio intersint personaliter in conventu nisi evidens necessitas exegerit pro qua necesse habeant remanere et hoc de prelati licentia speciali Fratribus infirmis diligens custos et sollicitus deputetur ne aliquem defectum patiantur Nullus secularis infirmis se misceat nec cum illis bibat vel comedat exceptis medicis et servientibus ad eorum custodiam deputatis Nec aliquis infirmus sibi assumat servientem pro sua voluntate sed servientibus ad infirmariam deputatis contentus sit qui scilicet servientes extra infirmariam non pernoctent Et si necesse fuerit quod infirmus aliquis specialem habeat servientem talis ei assignetur qui sobrius sit non per turbam quietem aliorum Prior vel is qui preest ordini et interior celerarius singulis diebus post Missas privatas infirmos visitet ut examinato statu singulorum prout cuique fuerit opus provideatur competenter Omnes infirmi si fieri potest ad unam mensam communiter accedant nec ullus se subtrahat nisi corporis valetudine detentus quod ad ipsam accedere nequeat sine scandalo vel lesione corporis manifesta Illis tamen quibus exigentibus meritis major debetur reverentia pro loco et tempore in hac parte erit deferendum prout prelatus ipsorum quieti ac saluti melius viderit expedire In omnibus autem monasteriis ista refectionis disciplina servetur ut infra fores nullus reficiat nisi vel in refectorio vel in mensa abbatis vel cum hospitibus ex precepto sui superioris vel in infirmaria cum infirmis ut in Decretali continetur de loco refectionis Nec existimet abbas [] Nullius depositum in aliquo monasterio admittatur nisi de consensu prelati et trium fratrum laudabili testimonio Nullus monachus obedientiariis vel claustralis det aliquid vel suscipiat absque licentia sui superioris Omnes qui de bonis monasterii fraudem gratis fecerint omnes conspiratores fures proprie tari et omnes qui aliis falso crimen imponunt singulis annis in secunda feria prime hebdomade Quadragesime in capitulis a suis prelatis excommunicati publice denuntientur cum stola et baculo pastorali Conspiratores omnes vocant qui inter se confederantur ad subversionem ordinis vel statutorum salubriter a majoribus vel ad persecutionem alicujus prelati vel fratris ex odio vel ambitione vel qui alios maliciose defendunt Proprietarios autem vocant illos qui preter conscientiam prelati sui aliquid sibi possident quod prelatus non dederit aut permiserit Ad reprimendam etiam temeritatem exeuntium provide statutum est ut post exitum redeuntes in ultimum gradum recipiantur et in gradu et ordine quo tunc recipiuntur permaneant et omni voce in capitulo careant donec prelatus eorum visa eorum condigna satisfactione cum ipsis duxerit dispensandum In capitulo tres sint voces scilicet clamantis respondentis et judicantis Et de corporalibus ibidem tractetur brevius ut profectus spiritalis effectum debitum sortiatur Perturbatores capituli et inobedientes et cum prelatis suis proterve contendentes acriter corrigantur ut ceteri metum habeant et qui contumaces vel incorrigibiles fuerint a monasterio ut regula precipit expellantur Obedientiariis gravi corporis valetudine detenti et in periculo constituti administrationes sua et universa que de ipsis habent facta ratione confessione previa sine mora resignent et nisi major congregatio numerum excedens vicenarium nullus ordinis custos exteriorem habeat administrationem per quam officii sui executio possit impediri Mulieribus ingressu in claustrum post prandium penitus interdicatur sed et infra fores monasterii ad prandium minime admittantur nisi de licentia abbatis vel in presentia sua salva consideratione habenda circa nobilis pro loco et tempore ut prelatis viderit expedire Provisum est insuper ut omnes abbates et priores et procuratores ad proximum capitulum generale apud Oxoniam celebrandum in die Sancti Mathei Apostoli anno [] cum habitu veniant regulari vel in eodem capitulo acsi in propriis essent capitulis floccis suis induti et habitu et gestu se habeant ordinate Provisum est etiam quod si aliquod negotium in regno ortum fuerit quod omnes prelatos monasteriorum contingat cum hoc ad notitiam presidentium pervenerit convocent prelatos si fieri potest sin autem illos quos pro negotii qualitate viderint convocandos ut quod omnes tangit per omnes vel eorum partem saniorem agatur Non liceat ipsis abbatibus vel prioribus obedientiariis in camera sui restituere vel destituere nisi in capitulo tantum ubi de his tractari debet nec speciali quadam affectione obedientias conferant sed eas monachis discretis committant Nulli tamen perpetuo conferantur sed cum ex causa a suis obedientiis fuerint amovendi amoveantur et alii Deum timentes subrogentur Ecclesia munda sit et ornamenta ecclesie ita munda ut accedens ad divine laudis sacrificium immunditiam non abhorreat Negotiationes in ecclesiis non exerceantur nisi temporibus nundinarum Audito signo omnes ad ecclesiam et ad horas et Missas venire festinent principium medium et finem in omnibus Missis et haris expectent nisi urgens necessitas eos excuset non fallentes superiores dicendo necesse quod non est quia sic seipsos fallerent in facie Illius Qui Judex est et Cognitor secretorum Fuit etiam provida deliberatione provisum ut quando capitulum celebrabitur primo die capituli celebretur una Missa de Sancto Spiritu pro Romano Pontifice et curia Romana pro rege Anglie et regina et eorum heredibus et familiaribus nostri ordinis Secundo die capituli celebrabitur una Missa pro fidelibus defunctis pro animabus regum Anglie et nostri ordinis benefactorum et omnium fratrum nostri ordinis defunctorum Post ultimum capitulum celebratum et post celebrationem cujuslibet capituli generalis in quolibet conventu nostri ordinis quam citius fieri poterit fiat celebratio unius Misse in conventu sollempnis pro omnibus fratribus capituli defunctis et eorum familiaribus et a quolibet sacerdote una Missa privata et a quolibet inferioris ordinis unum Psalterium Et ne supra vires propter multitudinem que in quibusdam locis singularitate quadam fieri consuevit monachi de cetero graventur et ut eadem sit observantia apud omnes et idem ordo communiter provisum est ut in capis nulli psalmi familiares post horas canonicas de die nec psalmi familiares de nocte dicantur Injunctum est etiam visitatoribus in virtute obedientie et sub pena suspensionis a celebratione divinorum ut secundum formam concilii generalis et illius Decretalis Ea que propter religionis honestatem [] visitent corrigant et reforment ea que fuerint corrigenda Et qui visitationem admittere noluerint per visitatores suspendantur et si petierint per eosdem absolvantur data cautione de parendo judicio capituli generalis et quod in posterum visitationem admittent De monachis transmarinis si visitari noluerint a visitatoribus injungatur eisdem ut ad proximum capitulum generale apud Oxoniam celebrandum veniant quare a visitatoribus visitari non debeant ostensuri Caveant etiam ipsi visitatores ne occasione ipsorum monasteria visitanda superfluis graventur expensis sed omnia mensurate fiant et taliter officium suum exequi studeant ut a Deo dignam recipiant pro labore mercedem ne si negligentes fuerint sanguinem delinquentium de manibus ipsorum requirat Dominus ultionum Erunt autem in proximo capitulo presidentes de Sancto Edmundo et de Glovernia abbates apud Oxoniam in ecclesia de Osenee Statutum est insuper ut in singulis monasteriis singulis diebus in Missa Beate Marie Virginis pro domino rege et regina et eorum liberis fiat memoria specialis cum illa oratione Deus in Cujus manu [] Et ut premissa statuta melius observentur et nihil de contingentibus omittatur provisum est ut statuta ipsa una cum statutis concilii Lateranensis et constitutionibus Gregorii Pape noni ordinem nostrum contingentibus singulis annis in singulis recitentur conventibus certis diebus ad hoc assignatis Item cum singula monasteria de beneficiis et elemosinis defunctorum habeant sustentamenta ne anime benefactorum defunctorum per omissionem et negligentiam Missis debitis priventur statutum est ut quicunque in conventu existens quatuor dies se a celebratione Divinorum subtraxerit die quinto per abbatem vel priorem super hoc secretius corripiatur et si non emendaverit nec causam rationabilem ostenderit die sequenti in capitulo super hoc publice proclametur

Source (click image below to view full size)