Charter Document - 06500087

Charter Document - 06500087


Charter Number: 06500087
Cartulary Title: Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1249
Date type: Internal, Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Domino Pape episcopus Marsiliensis Sicut ea vere volumus ne aures sanctitatis vestre mendaciis aggravemus sic etiam cum nos leta et certa que ad honorem Dei et ecclesie pertinent intelligimus cum gaudio intimamus Licet autem per frequentes rumores audierimus quod ad exaltationem Christianitatis castrum de Cadro redditum fuerit domino regi Francorum hoc divina gratia procurante quia tamen per diversos diversa diversimode dicebantur supersedimus scribere donec certitudinem haberemus Sed nocte preterita preceptor Hospitalis Sancti Johannis Marsiliensis nobis certas misit literas in quibus continebatur quod ante Purificationem beate Marie per octo dies venit illustris rex Francie cum devoto exercitu suo ad castrum de Cadro et illud fuit sibi traditum per quosdam Sarracenos qui insurrexerunt contra Soldanum Babilonie et per magistrum Hospitalis et alios Christianos qui capti et sclavi detenti fuerant in ipso castro inexpugnabili Et post duos dies dictus Soldanus venit cum ducentis milibus Sarracenorum in equis et ultra et peditibus innumerabilibus et ultra quam credi possit vel dici Dictus vero rex disponente Domino direxit quatuor acies contra ipsum In prima quidem acie fuit comes Flandrie cum Templariis in secunda comes Britannie et comes Sancti Pauli in tertia vero acie fuit ipse rex Pictavie et Provincie comites et dux Burgundie et plures alii barones in quarta vero fuerunt comes Atrabatensis Hospitalarii et plures alii barones Due vero alie scarie baronum et militum fuerunt hinc inde ab utroque cornu Et sic ordinato Jesu Christi exercitu in ortu solis congressi sunt Et a tertia usque ad noctem duravit bellum valde mirabile et fuit strages Sarracenorum innumerabilis ultra opinionem humanam Et dictus Soldanus aufugit et nesciebatur quo ivisset Ex parte vero Christianorum dicuntur esse mortui usque ad mille inter milites balistarios et armigeros Quid multa ecce pater gaudium inestimabile Dominus rex regina pregnans tres comites ejusdem regis fratres et uxores eorum plena per Dei gratiam sospitate fruuntur licet dictus Atrabatensis in pleno campo sub multitudine occisorum infinita tam hominum quam equorum per unam noctem et diem quasi mortuus jacuisset Cadrum et Babiloniam habet rex et tota Alexandria est derelicta Ergo pater sanctissime benedicamus Deo celi et coram omnibus viventibus confiteamur Ei quia fecit nobiscum misericordiam suam sub vestri regimine Christianitatem taliter exaltando Datum Marsilie xiii kalendas Junii Has literas recepit dominus Papa die Dominica post festum Sancte Trinitatis

Source (click image below to view full size)