Charter Document - 06500086
Charter Number: | 06500086 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulary of St. Albans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1249 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero D I (f99r) |
Charter:
Precordialissimos domino et dilecto sibi in Christo divina permissione domino abbati de Sancto Albano suus devotus frater Nicholaus de la Hyde frater militie Templi in Anglia salutem in Domino Rumores Terre Sancte felices et jocundos dominationi vestre volumus declarare Sciatis igitur quod Ludowicus illustris rex Francie Dei gratia corporis sanitatem optinet peroptimam atque ad portum Damiete cum suo exercitu applicuit et idem Ludowicus terram et maris litora cepit fugata paganissima potentia civitas Damiete in manibus Christianorum est suscepta atque in illorum existens potentia Noscat insuper excellentia vestra illustrem regem Francie civitatem Alexandrie et Keyram Babilonie cum sua militia gratia divina cooperante cepisse