Charter Document - 06500085
Charter Number: | 06500085 |
---|---|
Cartulary Title: | Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1249 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero D I (f98v) |
Charter:
Excellenti viro carissimo consanguineo suo H[enrico] Dei gratia Anglie regi illustri Blanchia eadem gratia Francie regina salutem et sinceram in Domino dilectionem Quia scimus vos de commodo et honore totius Damietta Christianitatis quam plurimum esse letos ea que Dominus noster Jesus Christus ad exaltationem Christiane fidei et Sui nominis per carissimum filium nostrum regem et fratres suos ac exercitum Christianum his diebus in transmarinis partibus operari dignatus est prout ea ex literis ipsius filii nostri regis intelleximus vestre excellentie duximus intimanda Noverit igitur vestra dominatio quod cum dictus filius noster rex et fratres sui et exercitus Christianorum cum ipsi[s] habito in insula Cypri concordi consilio transfretandi in Egiptum et eundi Damiatam de insula illa Cypri ubi toto hiemis tempore moram fecerant navigio recessissent die Mercurii ante Pentecosten die Veneris post octavas Pentecostes apparuit eis terra Egipti et post paululum civitas Damiate et appropinquantes ad terram steterunt in portu juxta civitatem suis ibidem navibus ancoratis Sarraceni enim litus munierant cum copiosa multitudine armatorum peditum et equitum qui Christiania exeuntibus de vassallis et navibus et tela fortiter jaciebant et gladiis feriebant Sed Dei gratia prevalente milites et servientes ejusdem filii nostri regis litore viriliter occupato repulsis hostibus et multis ex ipsis et qui majores erant inter eos vulneratis letaliter et occisis fixerunt tentoria super litus et civitatem predictam obsederunt paucis aut nullis de Christiano exercitu vulneratis Et huic felici principio Deus omnipotens feliciorem consummationem adjecit Nam ipsa nocte et sequenti die Dominica Sarraceni qui in civitate illa erant quorum erat innumerabilis multitudo divina virtute perterriti omnes tam populus quam magnates exierunt de civitate predicta et in fugam conversi eam igne circumquaque posito reliquerunt Quo comperto statim Christianorum exercitus civitatem intravit et carissimus filius noster rex et fratres ipsius et totus exercitus Christianus mundata civitate de corporibus mortuis et cadaveribus ibidem existentibus processione aliter nudis pedibus intraverunt et reconciliato loco Mahomerue qui dudum in alia captione civitatis ejusdem ecclesia erat beate Marie Virginis redditis ibidem Deo altissimo gratiarum actionibus celebrata fuit missa in honore ejusdem Virginis a legato De victualibus autem quibus illa civitas erat abundanter premunita licet multa igne perierint multa tamen remanserunt ex eis Christiano exercitui multum ut credimus profutura Excellentiam etiam vestram scire volumus quod dictus filius noster rex et fratres sui filii nostri et regina uxor dicti filii nostri regis et soror ejus comitissa cum filio quem in Cypro peperit plena corporum sospitate fruuntur que si placet dilecte vestre regine Anglie uxori vestre dicatis et eam ex parte nostra salutare velitis