Charter Document - 06500083
Charter Number: | 06500083 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulary of St. Albans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Announcement |
Date: | 1249 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero D I (f95v) |
Charter:
Non est super aliquo sollicitus dominus rex Francie capta Damiata nisi super eo quod non habet sufficienter populum ad custodiendum et inhabitandum occupata et occupanda Verum idem rex attulit secum aratra ligones trahas et alia rusticana instrumenta Quod cum audisset Soldanus Babilonie significavit eidem regi Ad quid huc ad incolendam terram nostram instrumenta ruralia afferri fecisti Inveniam tibi sufficientiam bladi quamdiu hic eris Et hoc ironice dictum fuit ac si diceret Tener es et delicatus ac juvenis nec poteris penes Orientales diu commorari quin pereas liquefactus Cui dominus rex respondit Vovi et juravi huc venire et terminum prout in me erat prefixi sed non vovi nec juravi hinc recedere nec terminum mei recessus assignavi Ideo colonorum instrumenta mecum apportavi Omnium navium navi[s prim]um domini regis applicuit Erant autem in sua classe magne naves quas dromones appellamus centum et viginti absque galeis et navibus minoribus Et alacriter prosiliens a navi cecidit pronus in faciem suam et oravit cum lacrimis devotissime ut Deus viam et actus suos dirigeret