Charter Document - 06500082
Charter Number: | 06500082 |
---|---|
Cartulary Title: | Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1249 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero D I (f95v) |
Charter:
Frater W[illelmus] de Senay Dei gratia magister pauperis militie Templi dilecto sibi in Christo fratri Roberto de Sanford in Anglia preceptori salutem in Domino Felices rumores et jocundos vobis tenore presentium cupimus declarari Sciatis igitur quod post Trinitatem die Veneris proxima Ludowicus illustris rex Francorum Dei gratia ad portum Dameticum cum suo exercitu applicuit Die Sabbati sequenti terram et maris litora cepit idem Ludowicus cum sua militia interfectis quam plurimis de Paganis unico tantum de nostris Christiania interfecto Die vero Dominica sequenti hora tertia civitatem Damiate cepit regia potentia fugata penitus Paganorum potentia Capta igitur fuit Damiata non nostris meritis nec vi nec manu armata sed operante divina potentia et gratia Preterea sciatis quod dominus rex Dei gratis proponit dirigere gressus versus Alexandriam vel Babilonem pro deliberandis fratribus nostris et pluribus aliis qui sunt in captivitate detenti et pro tota terra reddenda cultui Christiano Domino adjuvante