Charter Document - 06500081
Charter Number: | 06500081 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulary of St. Albans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1249 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero D I (f94v) |
Charter:
Precordiali fratri suo uterino et amico predilecto magistro B de Carnoto studenti Parisius Guido miles de familia vicecomitis Melunensis salutem et paratam ad beneplacita voluntatem Quia novimus vos de statu Terre Sancte et domini nostri regis Francie tum propter universalis ecclesie prosperitatem tum propter numerosam multitudinem parentum et amicorum nostrorum sub domino rege Francorum Christo militantium sollicitari vos super quibusdam que vulgus disseminat duximus reddere certiores Cum inito speciali consilio a Cipro movimus navigando versus Orientem propositum habentes Alexandriam expugnare et paucis diebus sequentibus rapti inopinata tempestate vastum maris spatium pertransivimus multe navium nostrarum disperse sunt et disjuncte ab invicem Interim per exploratores innotuit Soldano Babilonie et aliis Saracenorum magnatibus quod Alexandriam expugnare proposuimus Unde collecta infinita armatorum multitudine tam de Kaire quam Babilonie et Damiate incolis quam Alexandrie nostrum adventum expectabant ut nos in ore gladii susciperent fatigatos Una igitur noctium cum quodam vento aspero per amplum pelagi tractum veheremur in mane mitigato vento apparuit serenitas desiderata que naves dispersas prospere congregavit Misimus igitur funambulum peritum scilicet speculatorem qui omnia cis marina litora noverat et cis marina necnon et idiomata multa qui nobis pro duce constituebatur fideli ad summitatem mali navis nostre ut nobis intimaret si terram videret et ubinam locorum essemus Qui cum diligenter et morosa deliberatione omnia loca circumjacentia considerasset exclamavit voce dicens attonita Deus adjuvet Deus nunc adjuvet Qui solus potest ecce sumus hic ante Damiatam Poteramus siquidem jam terram omnes considerare Similiter etiam aliarum navium speculatores id idem sentiebant et ceperunt jam congregari ad invicem Dominus autem rex cum hoc cognovisset imper[terr]ito spiritu cepit omnes egregie nimis suos animare et consolari dicens surgens in medio Amici mei ac fideles insuperabiles erimus si in caritate inseparabiles fuerimus non sine divino nutu huc trans vehimur tam repentine applicemus in terram quamcunque potenter occupatam Non sum rex Francie non sum Sancta Ecclesia sed vos utique omnes rex estis vos Sancta Ecclesia Non sum nisi unus solus homo cujus vita cum Deus voluerit sicut unius alterius hominis effugabitur Nobis omnis casus tutus est si vincamur martires avolamus si vincamus gloria Domini predicabitur et totius Francie immo Christianitatis ampliabitur Profecto insanum est credere quod me Dominus in cassum suscitavit Qui omnia providet causam magnam super hoc consideravit Dimicemus pro Christo et Ipse in nobis triumphabit non nobis sed nomini Suo dans gloriam et honorem et benedictionem Interim naves nostre jam congregate litori appropinquabant ita scilicet quod cives Damiate et qui litoribus contermini erant classem nostram poterant considerare scilicet mille et quin[gen]tas naves exceptis dispersis scilicet centum et quinquaginta Et revera non fuit ut credimus temporibus nostris tanta navium nobilium multitudo congregata Stupentes igitur Damianite et supra quam dici potest attoniti ac perterriti miserunt ad nos quatuor galeas optimas cum piratis expeditissimis ad explorandum et inquirendum quinam eramus et quid querebamus Et cum eos videremus tantum appropinquare ut possent vexilla nostra discernere hesitabant et cessarunt tantum festinare ut prius quasi de nuntio suo certificati ac indemnes reversuri Galere vero nostre interim eos cum scaphis cursoris cingebant interponentes se nostrisque navibus jam cogebantur appropinquare vel inviti Verum nostratis videntes domini regis constantiam et incommutabile propositum eo jubente preparaverunt se ad bellum navale ut et hos et quoslibet alios si supervenirent comprehenderent et litus violenter capiendos ad terram ut ascenderent imperavit Misimus igitur super eos spicula ignita et lapides de manganellis navalibus qui sic parabantur ut quinque vel sex lapides simul de longe jacerent et fialas plenas calce arcubus per parva hastilia ad modum sagittarum super hostes jaculandis Spicula igitur piratas et eorum vasa perforabant lapides obruebant calx confractis vasculis excecabat unde subito tres galere eorum perierunt aliquibus tamen de piratis ne mergerentur cum vita interceptis Quarta autem non indemnis evasit Ipsos igitur excogitatis cruciatibus affecimus quos vivos [cepimus] et totius veritatis extorsimus confessionem videlicet quod vacuata Damiata suis civibus apud Alexandriam expectabamur Pirate vero qui evaserunt quorum aliqui letaliter vulnerabantur et galea dissipabatur Damianitis cum ejulatu lacrimabili retulerunt super litus cum maxima multitudine expectantibus quoniam mare classe superveniente operiebatur Rex enim Francorum cum infinita nobilium multitudine hostiliter adventabat Pro quo etiam asserebant Christum manifeste dimicare contra ipsos Sarracenos qui pluebat super ipsos ignem lapides et nebulam Veruntamen dum a maris fluctibus fatigantur infirmati ipsos sicut vitas et mansiones vestras diligitis unanimiter impetite et trucidate vel saltem donec nostratis revocentur potenter repellite Nos autem soli vix evasimus ut hec vobis nuntiare mus premuniendus Cognovimus magnatum signa Ecce jam in nos irruunt furibundi ad navale vel campestre animati et parati Irruit igitur super eos timor cum diffidentia Omnes nostratis de veritate certificati in spem optimam erigebantur unde glomeratim et certatim prosilientes in scaphas a navibus erat enim mare juxta litus parum profundum unde nec scaphe nec navicule ad aridam attingere potuerunt Miserunt se igitur in mare multi usque ad lumbalia properanter juxta domini regis districtum et urgentis simum preceptum Et continuo commissum est bellum cruentissimum et nostratis additi sunt prioribus in distanter et fortitudo gentium dissipata est Nec cecidit aliquis de nostris ferro preter unum Submersi vero duo vel tres perierunt qui propter ardens desiderium pugnandi sese nimis properanter in aquam miserunt et inde a semetipsis potius quam ab aliis sunt interempti Sarraceni igitur retro cedentes sese in civitatem suam multis interemptis et quam plurimis letaliter vulneratis et mutilatis turpiter fugiendo receperunt nostri autem ipsos e vestigio insecuti essent sed a potentioribus qui proditionem timebant reprimebantur veruntamen dum pugnavimus exierant quidam sclavi et captivi ruptis vinculis et eorum receptaculis quia etiam carcerarii exierant contra nos nec in civitate aliqui [remanserunt] preter mulieres parvulos et valitudinarios ipsi igitur sclavi et captivi nobis gaudentur ac properanter occurrentes iegi et exercitui nostro applauserunt dicentes Benedictus qui venit qui venit in nomine Domini Hec acta sunt in bonum auspicium initiale scilicet die Veneris que est dies Dominice Passionis et applicuit tunc dominus rex secure et gaudentur et residuum exercitus Christiani et sic quievimus usque in crastinum Die vero Sabbati sequenti terram et maris litora que capienda remanserant potenter ac prudenter cepimus ducatu et documento sclavorum qui etiam archanos transitus cognoverunt Ipsa vero nocte Sarraceni comperientes aliquos sclavorum et captivorum evasisse ipsos qui remanserant excerebrantes martires Christi fecerunt gloriosos in propriam perniciem In opaca vero nocte sequenti et mane die Dominica Sarraceni considerata adventantium multitudine fortitudine et constantia et urbis inopinata desolatione cum suis ducibus et majoribus et consolatoribus viribus et armis caruissent arreptis mulieribus ac parvulis et rebus portatilibus armati leviter per portulas quas caute longe ante preparaverant fugerunt ex parte alia civitatis et pars per aquam pars per terram subita elapsa est relinquens civitatem omnibus redundantem Die vero Dominica hora tertia exierunt duo captivi qui manus hostiles casu evaserant nuntiantes nobis que contigerant Rex igitur omni timore proditionis deposito non in effusione sanguinis vel armorum strepitu civitatem nemine contradicente intravit ante horam nonam nullo etiam vulnerato graviter de intrantibus preter comitem de Marchia Hugonem Brunum qui eliquato sanguine de vulneribus non potest ut credimus mortem evadere Ipse namque prodigus sui propter probra que sustinuit in medios hostes temerarius se ingessit et ponebatur in prima turma sponte bellantium tanquam suspectus quod et ipsum non latuit Nec pretereundum est quod cum propositum habuissent Sarraceni fugiendi jecerunt versus nos ignem Grecum copiosum et efficacem quod erat nobis periculosum valde et mortiferum quia ventus asper fuit flans a civitate versus nos Et ecce ventus ilico retroversus ignem suum respersit in civitatem et combussit multa eorum corpora et castra et plura combussisset sed sclavi accedentes continuo qui jam pauci remanserunt suis notis exstinctoris necnon et precibus divino nutu ne nobis Dominus civitatem combustam daret extinxerunt Cum igitur ipsa die vere Dominica dominus rex cum maximo tripudio ut pretactum est intravisset ilico ad templum ipsorum Sarracenorum intravit oraturus et Deo hec omnia merito ascripturus Et sollempniter nimis antequam cibum sumpsisset prorumpentibus pre gaudio jocundis et devotis lacrimis cecinerunt fideles incipiente legato hymnum Angelorum videlicet Te Deum laudamus Et statim ubi dudum Christiani Missam consueverant celebrare et campanas pulsare expiato loco et asperso per aquam benedictam fecit celebrare Missam de Beata Virgine ubi quarta die precedente prout captivi nobis assertive asserebant spurcissimus Machometus cum detestabilibus immolationibus et vocibus altisonis et tubarum clangore magnificabatur Invenimus autem in civitate cibariorum armorum et machinarum necnon vestimentorum preciosorum vasorum utensilium auri argenti et aliorum bonorum copiam infinitam Et preter hec statim fecimus apportare victualia nostra de navibus quorum copiam habuimus et alia nobis cara ac necessaria Propitiante igitur nobis divina munificentia exercitus Christianus ad instar stagni quod ex torrentibus inundantibus suscipit incrementum cotidie dilatatur hinc militia de partibus domini de villa Herlewini hinc de militia Templi et Hospitalis nobis subsidium absque peregrinorum adventu diatim per Dei gratiam accumulatur subsidium Verumtamen ipsi de Templo et Hospitali de gloria tanti triumphi credere diu noluerunt quia revera nulli fuit credibile quod evenit Quia igitur hec miraculose evenerunt precipue quod ventus suum ignem infernalem in sua capita reverberavit regressus et hoc fuit de antiquis Christi miraculis quia sic Antiochie evenit conversi sunt aliqui ad Dominum Jesum Christum et fideliter nobis hactenus adheserunt Nos autem ex preteritis premuniti de cetero caute et circumspecte procedemus in agendis Habemus enim fideles nobiscum Orientales de quorum fidelitate minime dubitamus qui omnia fere Orientalium climata et eorum pericula experimento cognoverunt qui in veritate devotionis jam Baptismi sacramentum susceperunt Optimates igitur nostri quando hec scribebantur consilium habuerunt cum tractatu diligenti in proximo invadere Alexandriam vel Babiloniam cum Kaira sed quid erit inde nescimus adhuc cum autem factum fuerit vobis vita comite significabimus Soldanus autem Babilonie his auditis nobis prelium indixit generale ut in crastino Sancti Johannis Baptiste in loco communiter proviso fortunam belli inter Orientales et Occidentales hoc est inter fideles et ipsos una die precise generaliter experiremur et cui sors victoriam contulerit victor glorietur victus autem cedat humiliter Cui sic dominus rex noster respondit Non illa vel illa die ipsum Christi inimicum diffiducio nec terminum quietis constituo sed eras et omnibus diebus vite mere ex hoc nunc et deinceps diffiducio donec anime sue proprie misereatur et ad Dominum convertatur Qui vult omnes salvari et omnibus ad Eum convertentibus sinum pandit misericordie Hec vobis per Guiscardum consanguineum nostrum per scripta noti fico qui nihil aliud petit nisi ut sumptibus nostris incipiat cathedram ascendere magistralem et hospitium teneat honestum saltem per biennium Nihil certum vel relatu dignum de Tartaris audivimus nec speramus fidem in perfidis humanitatem in inhumanis nec caritatem in caninis nisi Deus Cui nihil est impossibile novitatem operetur Facinorosissimis vero Chorosminis purgavit Deus Terram Sanctam et ipsos delevit de sub celo penitus exterminatos Cum autem aliquid certum et notabile audierimus de predictis Tartaris vel aliis vobis per Rogerium de Monte Fagi [qui] ad terram domini nostri vicecomitis in vere in Franciam ibit ad procurandum nobis pecuniam per interlocuto rem vel per epistolam significabimus