Charter Document - 06500080
Charter Number: | 06500080 |
---|---|
Cartulary Title: | Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1249 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Feast |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero D I (f93r) |
Charter:
Excellentissime et carissime matri sue B[lanchie] Dei gratia Francie regine illustri Robertus comes Attrabatensis devotus ejus filius salutem et cum filiali dilectione paratam ad beneplacitum voluntatem Quia de prosperitate nostra et nostrorum ac de bonis successibus qui Christiano populo evenerunt scimus vos plurimum congaudere cum eorum certitudinem optinetis vestra noverit excellentia carissimum dominum fratrem nostrum regem et reginam et sororem ejus et nos plena per Dei gratium frui corporum sospitate Que de vobis ferventi desiderio affectamus Carissimus autem frater noster comes Andegavensis sentit adhuc quartanam suam sed solito leniorem Et sciat dilectio vestra quod carissimus dominus noster frater noster et barones et peregrini qui in Cipro hiemaverunt die Ascensionis in sero ad portum Linocii in suis navibus sese receperunt ut contra hostes fidei Christiane dirigerent iter suum A quo portu recedentes post multos maris labores et ventorum contrarietates ducente Domino die Veneris post Trinitatem circa meridiem venerunt et se anchora verrunt congregantes se ipsa die in navi domini regis ad consilium quid esset deinceps ad faciendum cum ante se viderent Damiatam et portum ex magna Turcorum et equitum et peditum multitudine communitum et os fluminis quod de prope imminebat ex galearum multitudine armatarum In quo sic consilio ordinatum fuit ut in crastino mane quilibet pro posse suo cum domino rege ad terram veniret Et sciat dominatio vestra quod sicut fuit ordinatum in ipso Sabbato in mane exercitus Christianus relictis magnis navibus in galeis et minutis vexillis viriliter accincti descenderunt Et confidentes de Dei Misericordia ac auxilio crucis triumphalis quam dominus legatus in vexillo juxta dominum regem gestabat leti et confortati de Deo versus terram contra hostes insultus plurimos tam sagittarum missionibus quam aliis facientes sese retraxerunt Verumtamen cum ipsa vexilla propter nimiam maris planitiem usque ad siccam terram non possunt attingere Christianus exercitus in nomine Dei relictis vexillis in mare saliendo se immisit usque ad siccam terram cum armis suis pedes veniendo Et licet ipsa Turcorum multitudo contra Christianos litus defenderet tamen favente Domino nostro Jesu Christo litus optinuit populus Christianus cum sospitate et letitia et cum equorum Turcorumque strage magna et quorundam qui magni nominis esse dicebantur Et cum ipsi Sarraceni se recepissent in civitate que tam fluminis interpositione quam murorum et turrium fortium in circuitu erat fortissima Dominus noster omnipotens Qui dat omnibus affluenter et non improperat absque labore hominum in crastino scilicet in octabis Trinitatis circa tertiam civitatem dedit populo Christiano fugientibus et ipsam dimittentibus in fidelibus Sarracenis Et hoc factum fuit solo Dei dono ac omnipotentis Domini Dei largitate Et sciatis quod iidem Sarraceni illam civitatem reliquerunt munitam ex magna cibariorum et carnium fertilitate et machinis et aliis bonis de quibus ad munitionem dicte civitatis magna pars remansit et de illa parte fuit exercitus multum repletus Dominus vero rex noster cum exercitu suo ibidem moram faciebat res suas de suis navibus extrahi faciens Credebamusque quod inde non deberet recedere exercitus usque ad decrescentiam fluminis quod tunc ut dicebatur terram debebat occupare quia alias in partibus illis dampnum incurrebat populus Christianus Comitissa vero Andegavensis in Cypro peperit filium valde elegantem et bene formatum quem ibidem tradidit nutriendum Datum in Castris Jamas anno Domini MCCXLIX mense Junio in vigilia beati Johannis Baptiste