Charter Document - 06500076

Charter Document - 06500076


Charter Number: 06500076
Cartulary Title: Cartulary of St. Albans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1248
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Nero D I (f92r)

Charter:

H[enricus] Dei gratia [] vicecomiti Hertfordie salutem Meminimus nos tibi alias precepisse quod non permitteres monetam aliquam tonsam in balliva tua currere quod tamen audivimus permisisti hucusque precepto nostro non obstante Unde non immerito mirari possumus et moveri et ideo tibi precipimus iterato quod sicut te ipsum et omnia tua diligis per totam ballivam tuam clamari et firmiter inhiberi facias ex parte nostra ne aliqua hujusmodi moneta currat in balliva tua a tempore quo hec clamari feceris et prohiberi Immo si aliqua moneta tonsa currens in posterum inveniatur ipsam de precepto nostro facias penetrare Omnes etiam quos cambiatores hujusmodi monete inveneris a restari facias per corpora sua ita quod habeas eos ad mandatum nostrum Teste meipso apud Meretonam decimo septimo die Novembris anno regni nostri xxxiii

Source (click image below to view full size)