Charter Document - 06500072
Charter Number: | 06500072 |
---|---|
Cartulary Title: | Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Testimony |
Date: | 1247 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Cum autem quod sacratissimus foret Domini nostri Jesu Christi sanguis quem rex Henricus tertius die Sancti Edwardi videlicet die translationis ejus anno gratie MCCXLVII [] indiciis probationibus et examinationibus constaret evidentissimis et omni acceptione dignissimis tamen ab aliquibus qui tardi cordes erant ad credendum adhuc dubitabatur utrum verus sanguis Christi fuisset Quibus hec relatio satisfecit inventa in Apocryphis quibus non dissidet immo concordat textus Evangelice veritatis Quod videlicet cum Joseph ab Arimathia nobilis decurio qui sic dicebatur quia decem militibus prefuit vel decurio id est de curia et de numero curialium fuisset unus de auditoribus Jesu et potius de discipulis et amator specialis compatiebatur ei et sollicitabatur qualiter corpus conservari posset tam venerabile a furore Judeorum Erat enim amicissimus Jesu sicut et Nichodemus sed hi et alii divites occulti propter metum Judeorum ne accusati jacturam incurrerent et odium amicarum Magnum enim vinculum servitutis in se habent divitie Crucifixo ergo Jesu et mortuo postulavit Joseph corpus Jesu ingrediens ad eum audacter per quod creditur fuisse potens et concessum est ei Ipse igitur licet ob murmurassent Judei cum omni honore et reverentia ipsum corpus sanctissimum deposuit de cruce saucium et multiformiter cruentatum habensque linteamen subtile dependens a collo et humeris ne indigne tam dignum corpus nudis manibus contrectaret ipsa sacra vulnera adhuc madida ac distillantia sedulo ac devoto detersit officio Immo etiam loca clavorum extracturum tincta cruore in ipso crucis patibulo exhausit abstergendo utens vice spongie ipso linteamine Cum autem jam non procul a Golgatha id est loco Calvarie loco videlicet crucifixionis corpus Christi detulisset dictus Joseph tumulandum in loco ubi nunc sepulchrum adoratur in sepulchro novo in quo nullum adhuc corpus positum erat non ignobiliter inciso quod et ipse comparaverat lavit corpus illud quia multipliciter ut jam dictum dinoscebatur saucium et cruentatum tum propter sudorem ipsius de quo scribitur Factus est sudor Ejus quasi gutte sanguinis decurrentis in terram tum propter flagella quibus cesus fuit asperrime usque ad livorem et cruorem tum propter coronam spineam quam Judei plectentes violenter capiti ejus impresserunt cujus multi aculei caput et frontem non tantum pungerent et lederent immo potius vulnerarent et cruenta rent tum propter clavorum per medium manuum et pedum perforationem tum propter militis lanceam qua ipse latus Jesu non tantum vulneravit sed aperuit amplum enim fecit et hiatum patulum forte sepius vel saltem semel fecit impingendo Memoratus igitur venerabilis decurio Joseph corpus ipsum lavit hec enim erat Judeorum consuetudo et adhuc est aliquorum honestorum Christianorum maxime religiosorum Lavit inquam quia condiendum Lavit quia sane arbitrabatur et religiose dignum censuit sanguinem ipsum sibi prorsus vendicandum et ut thesaurum vel medicamen preciosissimum reservandum Ipsamque aquam loture rubicundam et sanguine mixtam et tinctam non proiciendam excepit in vase mundissimo Reverentius tamen ipsum purum sanguinem a vulneribus manuum et pedum distillatum maximo autem timore et honore ipsum sanguinem cum aqua quem censuit precordialem a latere dextro feliciter eliquatum et expressum in vase recepit nobilissimo tanquam thesaurum impeciabilem sibi et successoribus suis specialiter reservandum Manifestam est igitur quadruplicem ibidem fuisse liquorem Primo Aquam rubicundam scilicet loturam quam ipse amicis infirmantibus distribuit efficaciter medicinalem Secundo Sanguinem puncturam in capite et fronte et scissurarum per flagella inflictarum cum sudore Isti duo liquores ex pluribus mixti dinoscuntur Tertio Sanguis ex vulneribus manuum et pedum qui purus fuit et impermixtus emanavit Quarto Ille formidabilis tremende et reverendissime recordationis cruor precordialis qui ex ipso corde Christi vel saltem latere constat effluxisse Preter quos quatuor liquores aquam cum sanguine de ipso latere scimus emanasse Hec ergo cum pie et prudenter perfecisset Joseph et corpus jam esset conditurus supervenit Nichodemus eodem tactus spiritu pietatis multum commendavit diligentiam Joseph Erat autem Nichodemus nobilis et potens sicut et Joseph unde in Evangelio dicitur fuisse princeps Judeorum Et factus est ipsi Joseph in adjutorium et solatium Isti namque duo nobiles ac religiosi viri erant de discipulis Jesu audientes Eum clam de noctibus videlicet ne commoverent seditionem in populo et plenius ab ipso eruditi expectabant regnum Dei Iste igitur Nichodemus prout prelibatum est ut exequiarum tantarum decus adaugeret et sua presentia fide et devotione plenius prosequeretur attulit ut testatur Johannes in Evangelio suo mixturam mirre et ales quasi libras centum ad condiendum corpus tante auctoritatis Erant enim devoti ac stabiles in fide quia viderant multa Ejus in vita miracula necnon et in morte quia [viderant] terremotum et tenebras universales quod erat supra naturam cum tunc fuisset luna panselenos aquamque de latere Ejus quod erat insolitum et miraculosum distillasse Loquitur igitur Johannes Evangelista ex tunc pluraliter propter associationem supervenientis Nichodemi dicens Acceperunt ergo corpus Jesu Porro preter illam mirram et alen quam attulerat Nichodemus apposita sunt illi confectioni etiam aromata Joseph Dicit enim Johannes Ligaverunt linteis corpus ipsum cum aromatibus Et sic conditum et involutum aptaverunt et ordinate posuerunt in monumento novo quod compositum fuit per modum clibani ita videlicet ut ibi plura corpora reponi potuissent In ipso quoque sepulchro nondum quis nec postea ponebatur Decuit enim quod sicut in uterum Virginis descendit et ex Virgine natus fuit primogenitus id est unigenitus et per clausam portam exivit sic et in novo sepulchro in quo nullus positus vel ponendus erat Christus digne collocaretur Et apposuerunt ostium ad os monumenti lapidem quippe magnum Unde Matheus Evangelista vocat illud saxum magnum Et mulieres que licet tres fuissent que postea venerunt ut unguerent Jesum nescientes quod jam unctus esset sollicitarentur quomodo ab ostio monumenti revolveretur Quo facto recesserunt Joseph et Nichodemus et qui eos sequentes ipsis assistebant Postea vero accesserunt Judei versuti et in odio obstinati et ex permissione Pilati lapidem memoratum signaverunt apponentes militum custodiam Et cum inde recessissent Joseph et Nichodemus partiti sunt inter se ratione amicitie et con discipulatus liquores memoratos utpote preciosam adquisitionem Sic igitur devoluta fuit hujus carissime rei possessio de patribus in filios et de amicis ad amicos videlicet inter nobilissimos quod post multorum annorum curricula devenit ad possessionem patriarche Jerosolimitani utpote thesaurus ecclesie cui preesse patriarcha dinoscitur anno gratie MCCXLVII Qui tum propter discrimen Terre Sancte quam tunc timuerunt amittere Christiani tum propter hoc quod regem Anglie Christianissimum cognoverunt et ipsam terram Christianissimam memoratus patriarcha de consilio suorum suffraganeorum magistrorumque militie Templi et Hospitalis et aliorum nobilium transmarinorum qui in testimonium veritatis vel sigilla sua apposuerunt vel assertionem mandati transmiserunt sepe dictum thesaurum sanguinis memorati piissimo regi Anglie Henrico tertio ut sub ejus tutela dignius veneraretur et tutius reservaretur prudenter duxit transmittendum et non pro alicujus commercii retributione immo in mere caritatis liberalitate conferendum Unde asserunt nonnulli quod generosioris modo possidet illud munus rex Anglie H[enricus] tanteque dignitatis reliquias quam rex Francorum suas quas paucis antea annis evolutis institorie adquisivit Et si sancta nimis sit crux vera propter contactum sancti corporis Christi et corona et lancea et clavi multo sanctior fuit sanguis ipse Christi precium videlicet humane redemptionis quia propter cruorem et in cruore sanctificata est crux et cetera et non cruor propter crucem vel propter alia Passionis instrumenta Sed quia tardi cordes et oblocutores solent sic obicere et dicere quod cum Christus tertio die resurrexisset cum corporis integritate et non exsanguis qualiter esse posset quod sanguinem Suum post Se reliquerit in terra Responsum fuit sufficienter duo sunt sanguines vel genera sanguinum Unus enim sanguis est qui ex nutrimentis generatur qui aliquando ita superfluit ut a naribus sponte prorumpat vel aliquem alium exitum [habeat] ut minutione indigeat sic repletus Et de tali sanguine Christi habemus in terra licet sane non fuisset sanguinolentus Deo sic volente ut videlicet habeatur recentior memoria Dominice Passionis Est et alius sanguis qui corpori animato substantialis De quo dicitur quod tysis est consumptio substantialis humiditatis id est sanguinis vite necessarii qui secundum phisicos dicitur amicus nature et de quo dicit Moyses quod in sanguine sedes est anime Sed ille sanguis reponitur in triclinio cordis sine quo non posset quis vivere De illo Christi sanguine non habemus forte in terris Forte dico quia omnia quecunque voluit Dominus fecit Surrexit enim Dominus et quicquid fuit de substantia corporis Sui et decoris plenitudine cum Ipso et quod de veritate humane fuit nature cum Ipso id est sanguis eidem consubstantialis Alius vero que distillavit habetur hic Et nos quidem sic resurgemus videlicet sine aliqua corporis vel mutilatione vel deformitate Qualiscunque enim extiterit homo in hoc mundo contractus gibbosus vel leprosus vel nanus vel abortivus in resurrectione sibi plene restaurabitur Re vera in corpore Christi Suorum vulnerum stigmata post resurrectionem Suam recentium et adhuc hiantium quod apparuerunt et quod Se Christus post resurrectionem et corporis glorificationem se palpabilem prebuit et ad Suum beneplacitum visibilem vel vulneratum monstravit miraculosum et obstupendum Ut sic videlicet dubitantium fides roboraretur quia tam duri et tardi fuerunt quidam discipulorum ad credendum resurrectionem quod postquam viderant non crediderunt et ut benedictio non visuris et tamen credituris largius donaretur Tertia causa fuit et potissima ut scilicet sic sciretur quod Omnipotens fuit ut contra consuetum usum et naturalem foret corpus Ejus Qui fuit Dominus nature ad Suum nutum et beneplacitum monstra bile et palpabile et saucium cerneretur Qui tamen ad discipulos intravit foribus obseratis Et sic omnium cessare debent morsus detractorum