Charter Document - 06500068

Charter Document - 06500068


Charter Number: 06500068
Cartulary Title: Cartulary of St. Albans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1247
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Nero D I (f91r)

Charter:

R[icardus] Dei gratia episcopus Cicestrensis venerabili amico suo domino R abbati de Begeham salutem Ut de elevatione et statu sancti corporis Edmundi efficiamini certiores noveritis quod in crastino Sancte Trinitatis proximo preterito cum monumentum sancti patris nostri Edmundi primo paucis in sero presentibus fuisset apertum statum corporis ejusdem suavissimo redolentis odore plenum et integrum invenimus caput quidem cum capillis et facie fulgida corpusque cum membris aliis plenarium integrum et odoriferum supra balsamum aut thymiama Naso tam en passo per lapidem superiorem injuriam pressionem sed non consumptionem ullam totumque corpus maxime facies quasi oleo perfusum repertum est [et merito quia qui vitam suam plenius explorat de virginitate ejus sinistrum est dubitare] quod credimus gratiam significare tam morum quam doctrine quia diffusa fuit gratia in labiis suis legendo disputando predicando propterea Dominus unxit eum oleo letitie pro omnibus lectoribus et doctoribus sui temporis et disputatoribus unde diffusa fuit gratia in labiis suis Et quedam alia virtutum insignia que nacta temporis oportunitate vobis secretius referemus ibidem invenimus que in scriptis prolixitas redigi non permittit De memoratis autem non dubitet vestra discrescio quia quod scimus loquimur et scribimus et quod vidimus testamur Et manibus propriis contrectavimus ipsius sanctum corpus caputque cum capillis firmis et illesis pectine diligenter ac reverenter necnon et gaudentur pertinebamus et composuimus Dominica vero proxima ante festum sancti Barnabe domino rege Francie et matre et fratribus suis comitibus et multis magnatibus presentibus aliis preterea duobus cardinalibus Albianensi videlicet et legato Francie cum archiepiscopis episcopis abbatibus prioribus et aliis prelatis venerabilibus quam pluribus assistentibus quorum numerum scire non potuimus apud Pontiniacum voluntate divina cum exultatione et gloria ineffabili et Dei laudibus magnificis celebrata est translatio beatissimi patris nostri sancti Edmundi Cantuariensis archiepiscopi et confessoris necnon ad augmentum honoris nostre nationis non minimum

Source (click image below to view full size)