Charter Document - 06500065
Charter Number: | 06500065 |
---|---|
Cartulary Title: | Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1246 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius [] fratri Johanni Anglico [] Ecclesie necessitatibus circumscripti venerabilibus fratribus nostris Cantuariensi et Eboracensi archiepiscopis ac suffraganeis eorundem necnon et dilectis filiis abbatibus exemptis et quibusdam aliis clericis in Cantuariensis et Eboracensi provinciis constitutis de fratrum nostrorum consilio nostris dedimus in mandatis ut his que tu ex parte nostra super subventione Apostolice sedis propones eisdem adhibeant plenam fidem et liberaliter ac libenter ea studeant adimplere Ceterum quia onus quod in plures dividitur facilius supportatur de prudentia tua plenam in Domino fiduciam optinentes dandi per te vel alios ordinis tui fratres quibus super hec commiseris vices suas auctoritatem archiepiscopis suffraganeis et abbatibus memoratis ut subditos per censuram ecclesie Apostolice Romane compellere possint et eos etiam per teipsum vel dictos fratres similiter compellendi ad contribuendum super subventione premissa de bonis ecclesiasticis juxta proprias facultates auctoritate concedimus potestatem Datum Lugduni sexto idus Octobris pontificatus nostri anno quarto