Charter Document - 06500062
Charter Number: | 06500062 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulary of St. Albans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1246 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero D I (f88r) |
Charter:
[Quo]modo puniuntur inventi malefactores de parcis et vivariis Si fugit et occidatur malefactor non optinebit jus nec appellam Si vero comes baro vel miles domino regi conquestus fuerit de bestiis captis in parco suo ita quod per breve domini regis facta fuerit inquisitio tunc in ditatus per inquisitionem et convictus jacebit in prisona domini regis per unum annum et unum diem et postea redimatur ad pretium valoris terrarum suarum per tres annos ita tamen quod interea de suo paupere sustentetur Et tunc dominus rex habebit duas partes redemptionis et ille cui transgressus fuerit tertiam Et post illam redemptionem inveniet duodecim plegios qui ipsum manu capient quod deinceps non malefaciet in parcis vivariis vel forestis nec in aliquo contra pacem domini regis Et si contingat ipsum in aliquo predictorum malefacere plegii sui respondebunt de corpore ejus et de transgressione Si vero aliquis subito captus fuerit in parco vel vivario sine inquisitione facienda per breve domini regis habebit prisonam domini regis ut predictum est et postea debet redimi modo predicto et ex illa redemptione habebit dominus rex medietatem et lessus aliam et postea inveniet duodecim plegios modo predicto