Charter Document - 06500060

Charter Document - 06500060


Charter Number: 06500060
Cartulary Title: Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Letter
Date: 1245
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Dicturus quod injunctum est mihi a domino rege Francie veniam peto In primis supplicans ut non habeatur respectus ad personam loquentis sed potius ad personam et auctoritatem illius qui me misit et venire fecit invitum Dominus rex jam dudum moleste sustineat gravamina que inferuntur ecclesie Galicane et per consequens sibi et regno Sed ne alii principes orbis terre ejus exemplo moverentur ad scandalum excitandum contra ecclesiam Romanam ipse sicut princeps Christianissimus et devotus ecclesie dissimulavit et siluit usque modo credens et expectans quod ab hujusmodi gravaminibus desistere deberetis Proprio motu et etiam ad preces suas qui super hoc multotiens rogavit vos Nunc autem videns quod per patientiam istam non proficiat sed cotidie crescant gravamina habita super hoc deliberatione et consilio diligenti misit nos ad exponendum vobis super hoc libertatem suam et consilium suum Sciatis igitur quod ipse super gravaminibus istis que posita sunt hic et super aliis quibusdam que facta sunt et que fiunt movetur multum et miratur Mirantur etiam et moventur barones et omnes regni proceres et magnates non solum quod hec fiunt sed quod dominus rex sustinet quod hec fiant immo quia ipse ut verbis eorum utar ita permittit destrui regnum suum sicut sui dixerunt ei nuper in colloquio apud Pontisarem congregato Nec solum moventur super his dominus rex et magnates sed etiam generaliter omne regnum motum est et turbatum usque adeo quod devotio illa quam solebant habere ad Romanam ecclesiam jam quasi penitus est extincta et non solum extincta sed conversa in odium vehemens et rancorem vehementem Et si sciretis quid quasi jam sentiunt homines et quid dicunt et quomodo scandalizantur vos certe doleretis et dolendum est omnibus Christianis et valde timendum ne istud odium quod conceptum est contra vos et cordibus hominum fere omnium possit parere aliquid grande monstrum Parcite mihi quia non parco veritati et si in viridi ligno hec fiunt in mido quid fiet Quid fiet in aliis regionibus si in regno Francorum ubi solebant homines esse devotissimi jam facti sunt omnes fere [s]cismatici saltem corde Nam de laicis non est dubium quod ipsi non obediant ecclesie nisi quantum hoc faciunt timore regis partis De clericis vero scit Deus et sciunt homines multi quo animo ipsi sustinent jugum istud Et quia in magna fuerunt pace in libertate nutriti multum odiosa est eis servitus ista Et si queratur quid est in causa quare sic scandalizantur homines et quare sic fremuerant gentes domine dico vobis salva pace vestra quod nova facitis super terram vere nova facitis et hactenus inaudita Quoniam ut de multis taceam a seculo non est auditum quod ecclesia Romana pro quacunque necessitate subsidium pecuniarie vel tributum de temporalibus suis exegerit ab ecclesia Gallicana Tributum enim de temporalibus suis nemini etiam secundum jura canonica reddit ecclesia nisi regi a quo temporalia habet et ei subest in temporalibus suis que jure humano id est jure regio defenduntur A seculo non est auditum quod alias dictum fuerit verbum istud Da mihi tantum vel excommunico te mirabilis sententia cujus effectum editum contra prolatores talis sententie verbum beatissimi patris nostri Gregorii denuntiat invalidum esse undecima questione cum dicit ipse ligandi atque solvendi potestate se privat qui eam pro suis voluptatibus et non subditorum exercet A seculo non est auditum quod summi sacerdotes et Apostolorum successores patres Apostolici ordinis sacri pontifices et ceteri ministri ecclesie palliati fuerint qui modo per nuntios vestros palliantur sicut servi vel Judei Benedictus sit Dominus Jesus Christus Qui [undecima questione tertio capitulo Sepe amborum] in orbem terrarum mittens ad evangelizandum discipulos misit eos sine argento sine pecunia sine virga ut incentiva litis et instrumenta exciperet ultionis Egressi autem discipuli in humilitate et paupertate spiritus plantaverunt religionem Christianam sed simul exorte divitie suffocaverunt eam dando causam avaritie multisque peccatis ex ea nascentibus et scandalis infinitis Magna fuit usque modo libertas ecclesie qua libertate liberavit nos Christus et non solum in isto tempore gratie sed etiam temporibus Gentilium ante adventum Christi sacerdotes sacrificiorum ministri militie vacationem et omnium rerum immunitatem habebant [vicesima tertia questione octavo capitulo Quamvis etiam] nam cum tempore famis cunctorum egyptiorum terram sibi emeret Pharao atque sue servituti cunctos subiceret sacerdotes nec possessionibus nec libertate nudavit Domino ex tunc pronuntiante in omni gente liberos esse oportere Illo etiam tempore quo Julius Cesar venit in Franciam sicut dicit Julius Celsus in libro Belli Gallici Druide[s] qui rebus divinis et sacrificiis preerant a bello abesse consueverant nec tributa dabant militie vacationem et omnium rerum immunitatem habebant Modo describuntur bona ecclesiarum et clerus describitur universus Hec descriptio prima et primo facta est a bone memorie Prenestino episcopo qui cum venisset legatus in Franciam recepit procurationes pecuniarias ab omnibus ecclesiis regni Vocabat etiam secreto et singillatim episcopos et abbates et priores et alias ecclesiasticas personas et dicebat eis Sic precipio vobis in virtute obedientie et sub pena suspensionis ne quod dicturus sim vobis reveletis alicui verbo vel facto signo vel scripto Quod si feceritis sententiam excommunicationis incurretis ipso facto Postquam clauserat ita eorum ora dicebat Precipio vobis quod solvatis tantam summam pecunie ad opus domini Pape tali tempore tali loco alioquin sciatis vos ex tunc excommunicationi subjacere Hoc audito vocavit eum dominus rex et ne multis verbis immorer noluit sustinere quod sic ageret Et ipse legatus permisit ei quod de cetero cessaret ab hujusmodi nec de cetero gravaret aliquos immo etiam omnes sententias quas propter hoc tulerat in quascunque personas revocavit ex toto Sed quomodocunque super hoc pactum servaverit domino regi scitur pro certo quod ipse multum gravavit ecclesias et infinitam pecuniam sic fecit asportare de regno Hoc tamen non imponimus vobis quia non factum fuit tempore vestro sed nihilominus gravatum fuit regnum et ecclesie damnificata Postquam autem venistis ad partes istas multi archiepiscopi episcopi et abbates fere omnes de regno servierunt vobis ex devotione sua et bene fecerunt sed preterea misisti archipresulem Larama qui accepit procurationes suas in omnibus ecclesiis regni et simili modo cepit agere sicut fecerat dominus Prenestinus Sed dominus rex non permisit sed misit Papa hoc ad vos et tandem revocatis per vos coactionibus quas idem archipresbyter faciebat dominus rex compatiens necessitatibus vestris pro cunctis prelatis abbatibus et nuntiis capitulorum rogavit eos ut ex mera liberalitate ecclesia Gallicana [consentiret] in subsidio concesso pro imperio Romanie et iterum in subsidio decime concesso domino regi pro subsidio Terre Sancte Nam licet ecclesia Gallicana in hoc gravatam se non reputet tamen dominus rex in hoc eam reputat multum esse gravatam sicut multum gravata est re vera Item gravantur ecclesie continue et incessanter et plus quam vos creditis ut credimus per nuntios vestros Et licet tales quandoque mittatis de quibus credibile videtur quod non debeant onerosi ecclesiis esse utpote Fratres Minores et hujusmodi tamen sciatis pro certo quod onerosi sunt multum et multum displiceret vobis sicut credimus si sciretis quomodo se habuerunt aliqui de ipsis utpote de fratre Petro de Morciel hec facta fratrum nomina quecunque scire potuimus Item gravantur ecclesie in multis provisionibus et pensionibus multorum Confertis enim pro voluntate vestra domos et grangias et villas monachorum utpote de Sancto Audeno Item gravantur ecclesie in collatione beneficiorum et prebendarum multarum nam in qualibet ecclesia etiam in illis ecclesiis que sunt speciales ecclesie domini regis utpote in ecclesia Sancti Martini Turonensis et quibusdam aliis contulistis multas prebendas et etiam non vacantes et non solum prebendas sed etiam personatus vacaturos quod omnibus videtur mirabile cum nec sic factum fuerit usque modo nec videatur juri vel rationi consonum quod sic fiat Nam si prohibita est in jure concessio beneficii non vacantis ne desideret aliquis proximi sui mortem licet humano jure non sitis astricti honestum est tamen vos pati legem quam tulistis sicut ipse Dominus noster Jesus Christus Qui nihil legi debebat aliquibus tamen subici voluit legalibus institutis Nec decet vos alicui dare occasionem quod desideret proximi sui mortem Horrendum est in ecclesia Dei spectaculum istud quod viventes canonici videant cotidie illos qui mortem eorum expectant sicut corvi qui expectant cadavera Quare si hec et alia quedam facitis de quadam plenitudine potestatis restringenda est sub ratione potestatis et discrescionis moderamine invitanda nec litera nec historia docet quod talia facta fuerunt usque modo nec in sacris canonibus tale quid invenitur Nam etsi prima sedes aliis presit et ad ipsam debeant dubie questiones referri non legitur tamen quod prima sedes alias debeat spoliare vel eis auferre quod suum est Nam et si ad sacros canones recurramus observandum est modis omnibus summis sacerdotibus ut in confirmandis hominibus in requirendis rebus emendatione dignis in predicatione verbi Dei et in lucris animarum plus quam in depredandis et spoliandis hominibus et scandalizandis fratribus operam dent Et si quando eis ad peragendum ministerium suum a subditis aut fratribus aliquid accipiendum est hoc summopere debent observare ne quando scandalizent aut gravent Tanta enim in hac re discrescio tenenda est ut verbi Dei predicator prelatus si proprii sumptus desint a fratribus accipiat ita tamen quod idem fratres illius potentia non graventur Apostoli Pauli exemplo qui ne quem gravaret arte et manibus vitam querebat Certe non multum tempus elapsum est ex quo dominus Papa Alexander persecutionis cogente incom[m]odo venit in Franciam confugiens ad subsidium inclite recordationis regis Lodowici patris regis Philippi a quo benigne susceptus est et stetit ibi diu et forte vivunt aliqui qui viderunt eum Ipse tamen in nullo gravavit ecclesiam Gallicanam ut nec unam solam prebendam aut aliud beneficium ipse Papa dederit ibi sed nec aliquis predecessor suus nec multi etiam de successoribus dederunt in sua auctoritate beneficium aliquid usque ad tempus domini Innocentii tertii qui primus assumpsit sibi jus istud in tempore suo Revera dedit multas prebendas et similiter post ipsum dominus Honorius et dominus Gregorius simili modo fecerunt sed omnes predecessores vestri ut publice dicitur non dederunt tot beneficia quot vos solus dedistis isto modico tempore quo rexistis ecclesiam vestram Et si successor vester in tantum excederet vos in hoc sicut excessistis predecessores vestros certe ipse conferret communia beneficia et sic non restabit aliud consilium indigenis nostris nisi fugere aut fugare Ecce quomodo paulatim accrevit vobis potestas ista que tam abiit in immensum et propter hoc suspecte sunt novitates in factis vestris que fecistis et vultis facere et dicitis etiam quod sic fuit multotiens alias factum Certe jam ad hoc devenit res quod episcopi non possunt providere clericis suis literatis et honestis personis dioecesum suarum Et in hoc etiam prejudicatur domino regi et omnibus nobilibus regni quorum filii et amici promoveri solebant in ecclesiis et per ipsos proficiebant ecclesie in spiritualibus et temporalibus incrementis Nunc autem quia contra omne jus preferuntur extranei indigenis et notis preferuntur ignoti perit servitium Dei in ecclesiis pereunt ecclesiarum jura Isti enim non resident in ecclesiis immo de multis eorum ignoratur utrum unquam nati fuerunt sed hoc vestri faciunt quod nomine eorum bona ecclesiarum asportantur de regno et in dampnum ecclesiarum et regni et contra voluntatem eorum qui fundaverunt ecclesias et dederunt eis bona que habent ea intentione ut de ipsis alerentur ministri qui ibi Domino Deo servirent et si quid residuum esset in usus pauperum converteretur et in defensionem regis si necesse esset Ex istis tamen donationibus nihil adquiritur vobis vel ecclesie Romane nisi scandalum et odium et aufertur vobis devotio subditorum Nuntii vero de novo accesserunt nova gravamina addentes supradictis nuper enim mandavistis clericis ut quia persecutor vester ad partes istas venturus est mittant vobis militiam munitam ad resistendum ei quia non est consilium cedere venienti super quo satis excusabiles sunt ecclesie quia non habent militiam nec est in potestate eorum mittere quod non habent quos etiam si haberent et mitterent non esset tutum confidere de ipsis nec scitur etiam de illo utrum venturus sit Qui etiam si veniret preferendum esset ut videretur consilio humano consilium Dei qui dicit Si persecuti fuerint vos in unam civitatem fugite in aliam Item magnum et novum subsidium modo petitis ab ecclesiis per Fratres Minores qui modo discurrunt per totum regnum et intolerabiliter gravant ecclesias multis modis et diversis quod dominus Prenestinus noluit facere ipsi volunt palam facere sed per Deum turpe esset domino regi sustinere de ipsis quod noluit sustinere de domino Prenestino qui erat homo longe majoris auctoritatis Quidam enim ex eis in istis ecclesiis Burgundie sic fecerunt videlicet frater Petrus de Moreis et quidam alii venientes ad ecclesias cathedrales vocabant in capitulo canonicos et episcopos etiam et dicebant Sic precipimus vobis ex parte domini Pape et in virtute obedientie ut infra quindanam Pasche solvatis domino Pape septimam partem omnium ecclesiasticorum proventuum vestrorum alioquin excommunicamus vos Et si aliqui contradixerint privamus eos omnibus beneficiis suis et precipimus episcopo vestro sub pena excommunicationis ut eadem beneficia conferat aliis personis Sic fecerunt in Masticensi Ostikensi Cisvensi et aliis multis ecclesiis In aliquibus etiam ecclesiis ponebant etiam simili modo quintam Precipiunt etiam episcopis ut ecclesiis suarum diecesum tam parochianis quam aliis imponant certam summam pecunie quam eis exprimunt et precipiunt eis ut subditos suos compellant per penam excommunicationis [ad] solvendam summam illam Idem etiam extenditur usque ad pauperrimis moniales Cisterciensis ordinis sicut apparet per literas quas nobis misit dominus rex post recessum nostrum quarum tenor hic est Hec ergo sunt gravamina que ad presens inferuntur ecclesiis regni et hec est causa quare fremuerant gentes et scandalizatum est regnum Et forte in proximo est nisi Deus avertat ut scandalizetur magis sed forte dicet aliquis quod mirandum non est sed propter hanc persecutionem vacat Romana ecclesia et necessitate compulsi facitis quod alias facere non potueritis respondemus quod multi alii predecessores vestri eandem persecutionem passi sunt qui tamen nihil tale fecerunt nam si ad gesta Romanorum pontificum recurramus sicut in vestris scripta sunt regestris et chronicis vestris regnante in Francia rege Jodoco avo regis Philippi anno incarnationis Domini MCXIX venit in Franciam dominus Papa Paschasius pro persecutione imperatoris qui eum Rome in ecclesia Sancti Petri cepit una cum multis cardinalibus et apud civitatem Castellorium longo tempore captum detinuit et occupans totum patrimonium Romane ecclesie et eidem inferens multa mala Ipse tamen venerabilis predictus Papa confugit in Franciam ad predictum regem Francie auxilium et consilium petiturus ab ipso qui apud Sanctum Dionisium et apud Trecas novum concilium celebravit Tandem reddita pace ecclesie versus est ad sedem suam Nihil tamen fecit de his que modo videmus fieri Defuncto eodem summo pontifice Paschasio Johannes Caitonus cancellarius canonice electus est in summum pontificem et Gelasius est appellatus sed cum electio facta de ipso non placuit predicto imperatori Henrico ipse favente sibi populo Romano instituit in sedem apostolicam quendam nomine Burdinum qui archiepiscopus Bracarum [fuit] propter quod idem Papa Gelasius a sede Apostolica depulsus venit in Franciam confugiens ad regem predictum qui cum applicuisset Magaloniam et aliquandiu ibi moram fecisset accepto itinere versus Unciliatum ubi debebat ei occurrere rex predictus mortuus est in via et apud Duscanum sepultus Cum quidam ad ejus exequias vicinarum urbium episcopi convenissent affuit ibidem cum aliis vir sanguine generosus et predictum dominum regem linea consanguinitatis attingens Guido Viennensis archiepiscopus quem pensato statu ecclesie cardinales et ipsi qui aderant in summum pontificem concorditer elegerunt et vocavit eum Calixtum Qui statim venit ad regem predictum a quo honorifice susceptus est et cum aliquandiu stetisset in Francia et idem rex multum laborasset ad pacem inter ipsum et imperatorem predictum nec tamen profecisset tandem sub vicarius ipsius regis Remis perveniens celebravit ibi concilium et excommunicavit imperatorem predictum Ex quo secuta est magna guerra Sed in omnibus his predictus Gelasius et Calixtus nullum gravamen intulisse leguntur ecclesie Gallicane Postea etiam [cum] ejusdem regis tempore decedente summo pontifice Calixto secundo orto in ecclesia periculoso [s]cismate super electione duorum videlicet Gregorii diaconi Sancti Angeli et Petri Leonis presbyteri cardinalis tituli Sancti Marci pars ejusdem Petri prevaluisset in urbem idem Gregorius qui mutato nomine dictus est Innocentius venit in Franciam confugiens ad regem predictum qui eum benigne suscepit et ejus exemplo rex Anglie Henricus et omnes magnates regni sed et tota cis montana ecclesia eum in summum pontificem honoraverunt Ipse diu stetit in Francia et tandem filium ejusdem regis Lodowicum patrem regis Philippi Remis coronavit in regem Nullum tamen gravamen intulit ecclesie Gallicane Postmodum tempore ejusdem regis qui et Octovianus vocatus idem venerabilis Papa venit in Franciam et a dicto rege L[odowico] et exemplo ejus ab omnibus principibus et ecclesiis occidentalium regionum honorifice susceptus est et moram ibi fecit diu tamen nec ipse nec alii sancti viri summi pontifices superius nominati qui ad regnum Francie compellente magna persecutionis rabie confugerunt in aliquo gravaverunt ecclesiam Gallicanam nec dando beneficia nec petendo subsidium pecunie vel armorum sed spiritualibus armis scilicet lacrimis et orationibus que sunt arma ministrorum Christi maluerunt esse contenti quam violata pace ecclesie miscere se in strages hominum et in mortes quod facere non licet sacerdotibus et ministris Christi juxta verbum beati Gregorii qui dicit Si in mortem Longobardorum me voluissem miscere regem nec ducem modo haberent [] Sed forte dicet aliquis mihi Isti summi pontifices de quibus mentionem fecistis potestatem habuerunt conferendi prebendas et faciendi omnia que nunc fiunt sed non fecerunt quia noluerunt Respondeo Domine possetis et vos sicut et ipsi potuerunt dum tamen non faciatis sicut nec illi fecerunt Restringenda sunt sub ratione potestatis quia certe non est modo magis tempus oportunum ad faciendum talia quam tunc erat immo longe pejora sunt tempora quam tunc erant et longe magis turbata est Christianitas iota Pro Deo non turbetur magis sanguinem enim elicit qui nimis emungit Nunc itaque veniamus ad propositum nostrum Dominus rex cujus antecessores fundaverunt ecclesias regni et de bonis suis eas dotaverunt specialiter pro divini cultus obsequio idem honorifice faciendo hoc proprium et speciale sibi et heredibus suis retinuerunt et semper habuerunt in eisdem ecclesiis que tenent de ipsis temporalia sua bona quando temporalia ecclesiarum jure humano id est jure regio possidentur quod preter spiritualia que tam [multa] et magna servitia [habent] ad que domino regi tenentur istud etiam juris habet quod omnes ecclesiarum thesauros et omnia temporalia ipsorum pro sua et pro sui regni necessitate potest accipere sicut sua Quid si obiciat aliquis principem secularem vel laicum servitia canonica non posse sibi vendicare jus istud in rebus ecclesiarum respondemus quod longe magis et majus speciale fuit illud quod Karolus Magnus et multi reges Francorum post ipsum optinuerunt sicut expresse dicunt canones videlicet potestatem eligendi summum pontificem et ordinandi sedem Apostolicam et ut omnes archiepiscopi et episcopi investituram acciperent per eandem et non est multum temporis quod reges Francie conferebant omnes episcopatus in camera sua quibus [voluerunt] et si qui ad quedam renuntiaverunt propter Deum tamen non renuntiaverunt reges Francie multis aliis que nunc non habent in ecclesiis sicut principes et alii ecclesiarum patroni et que eis ecclesie consensus contulit sed et longevus usus et prisca consuetudo concessit In hoc ergo quod taliter et ita intolerabiliter modo de novo gravantur ecclesie videmus dampnum magnum et multiplex prejudicium fieri sibi et regno suo et magnum etiam incom[m]odum parari posteritati sue postmodum hoc quod bona ecclesiarum convertuntur in alios usus quam illos pro quibus data fuerunt ecclesiis Item per hoc jam diminutus est et magis timet diminui et perire cultus divini servitii in ecclesiis regni quod non vult dominus rex diebus suis minui sed augeri Item quod in depauperatine ecclesiarum depauperatur regnum quia dum bona ecclesiarum sic asportantur de regno spoliatur regnum et de spoliis ejus extranei ditantur Item quod novus est iste modus exigendi pecuniam usque ad tempora ista unde quia posset trahi ad consequentiam et converti in consuetudinem valde perniciosam non vult quod ista servitus temporibus suis imponatur ecclesiis regni et per consequens regno suo Item et per hujusmodi onera sic possunt ex toto gravari ecclesie que jam valde gravate sunt et solito pauperiores effecte quod non possunt reddere eis servitia ad que sibi tenentur que multa sunt et magna Item quia sicut dum tolluntur ecclesiarum temporalia non minus leditur regnum quam si de proprio thesauro domini regis tollerentur cum in casu necessario thesauri ecclesiarum sui sint et in casu illo possit uti illis ut suis Preterea quia dominus rex crucesignatus est et in Terram Sanctam profecturus est vult sicut et velle debet quod ecclesie regni large subveniant ei sicut patrono suo in peregrinationem et nihilominus habeant unde ipsi possint in defensione regni sui si necesse fuerit sumptus facere sicut debet Item significat vobis dominus rex de quo indubitanter sciatis quod ipse vos sincera affectione diligit et multum compatitur necessitatibus vestris sed quantumcunque vos diligat non potest sibi deesse quin pro posse suo servet statum libertates et consuetudines regni sibi a Domino Deo commissi ubi in magna nobilitate et magna libertate et pace fuit ecclesia usque ad tempus suum et tempore suo et usque ad tempus modernum Propter premissas causas et quasdam alias quas exprimere modo nolumus rogat vos affectuosissime dominus rex sicut patrem in Christo carissimum et attente requirit propter honorem Dei et vestri et ecclesie Romane pro tollendo scandalo de cordibus multorum et servanda et retinenda devotione ecclesie Gallicane et regni et propter amorem domini regis ut premissis gravaminibus que ipse nullo modo potest equo animo sustinere quia in his videt exheredationem suam et intolerabile periculum imminere de cetero parcatis ecclesiis et ab hujusmodi cessare velitis et que de novo facta sunt revocare nam infiniti propter hoc excommunicati sunt et suspensi He litere multos moverunt sed commotio nondum pervenit ad effectum

Source (click image below to view full size)