Charter Document - 06500057
Charter Number: | 06500057 |
---|---|
Cartulary Title: | Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1244 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius episcopus [] venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis et dilectis filiis abbatibus prioribus decanis archidiaconus et aliis ecclesiarum prelatis ac viris religiosis in regno Anglie constitutis salutem et Apostolicam benedictionem Insinuavit nobis dilectus filius nobilis vir comes Cornubie [] Discretioni vestre per Apostolica scripta mandamus quatenus quicquid apud vos vel alios regni ejusdem de dicta pecunia jam habetur prefato comiti assignantes ipsius residuum diligenter ac fideliter colligi et eidem faciatis integre assignari Volumus tamen hoc duntaxat intelligi de legatis et votis ac de vicesima et tricesima precedentibus tempus quo idem comes fuit reversus ad propria de partibus transmarinis Datum Laterani tertio nonas Junii Pontificatus nostri anno primo