Charter Document - 06500050
Charter Number: | 06500050 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulary of St. Albans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1242 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero D I (f86v) |
Charter:
Fratribus universis frater R de ordine Predicatorum et J de ordine fratrum Minorum salutem Diversos a diversis audistis rumores de Tartaris maledictis Hec autem que vobis scribimus esse sciatis verissima utinam tamen falsa Viri robusti sunt bellicosi multi numero et satis bene armati plurimas terras vastaverunt inter quas sciatis Rusciam in magna parte vastatam Rionam civitatem et castrum quod erat ibi destructum est multis interfectis Narraverunt nobis profugi de terra illa in Saxonia precipue quod terram illam cum castris triginta duabus machinis impugnaverunt Et Ruscenos impugnaverunt viginti annis Isto autem anno venientes ante Pascha in Poloniam bonas civitates plurimis interfectis optinuerunt quibus cum occurreret dux Henricus Polonie cum exercitu suo ipsum et ut dicitur fere decem milia de suis occiderunt Procedentes de Polonia fines Teutonie attigerunt deinde declinantes in Moraviam et illam bonam terram vastantes alii exercitui venienti per Hungariam occurrerunt et prevalentes dicuntur modo potissimam partem Hungarie expulso rege possidere Et modo audivimus quod denuo sex exercitus Tartarorum convenerunt et iccirco ut creditur ut potenter intrent Teutoniam cujus incolas sciunt esse bellicosos Ideo tota Teutonia se ad prelium preparat crucem assumendo studentque urbes firmare cum castris summopere igitur necesse est pro statu ecclesie instanter orare Quia si fuerint Teutonici devicti quod absit non credimus aliquem Christianorum eis posse resistere Rex Teutonicorum et filius imperatoris in festo Sancti Jacobi nunc instanti cum maxima militia proponunt proficisci contra eos et quamvis dicantur Tartari multi sunt cum eorum exercitu pessimi Christiani et Comani quos Teutonice Values appellamus Convenerant autem in civitate Merseburg ibi audierunt quod rex Hungarie scripserat regi Boemie quod viribus receptis et maximo exercitu congregato occurrere voluisset Sed non presumpsit propter fortitudinem Tartarorum sed tamen dixit se velle in aliquem locum munitum juxta mare cedere Valete