Charter Document - 06500046
Charter Number: | 06500046 |
---|---|
Cartulary Title: | Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1242 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero D I (f85v) |
Charter:
De facto Tartarorum vobis rescribo quod ipsi venerant prope confinium Ungarie per quinque dictas et venerunt ad aquam que vocatur Deinphir quam transire non poterant in estate Volentes autem expectare hyemem miserunt ante se quosdam exploratores in Russyam ex quibus capti fuerunt duo et missi domino regi Ungarie quos ego habui in defensu meo et ab ipsis didici nova que vobis mando Quesivi ubi esset terra eorum et dixerunt quod esset ultra quosdam montes et sedet juxta flumen quod vocatur Egog et credo quod ille populus sit Gog et Magog Quesivi de fide et ut breviter dicam nihil credunt et ceperunt dicere quod exierunt ad expugnandum mundum Literas habent Judeorum quia prius proprias literas non habuerunt Quesivi qui essent illi qui docent eos literas dixerunt quod essent homines pallidi qui multum jejunant vestes longas portant et nullos offendunt et quia multas circumstantias dixerunt de hominibus illis que concordant cum superstitionibus Phariseorum et Saduceorum credo illos esse Saduceos vel Phariseos Quesivi utrum discernerent cibos dixerunt quod non comedunt enim ranas canes et serpentes et omnia indifferenter Quesivi qualiter exierunt de montibus ultra quos fuerunt dixerunt quod viginti dictis durat longitudo et latitudo ipsorum duodecim milia hominum semper sunt in equis qui custodiunt exercitum Equos bonos habent sed stultos Equi enim multi sequuntur eos absque ducatu ita quod si unus equitat viginti vel triginta equi sequuntur ipsum Loricas habent de coreis et sunt fortiores quam de ferro et similiter coopertoria equorum Pedites nihil possunt quia crura habent brevia et corpus longum Meliores sunt sagittarii quam Ungarii et Comanii et fortiores arcus habent Quocunque modo intrant terram interficiunt habitatores terre preter parvulos quibus Zingiton qui est dominus eorum qui interpretatur rex regum signum suum imponit comburendo in facie ipsorum Quadraginta duo consiliarii sunt quibus Zingiton sigillum suum committit Nullus de toto exercitu audet [loqui] nisi alta voce nullus de toto exercitu audet interrogare quo vadit dominus noster vel quid intendit facere Lac jumentorum bibunt et multum inebriantur Nova de ipsis certa audire non possumus quia precedunt eos quedam gentes que Mordani vocantur qui interficiunt omnes homines indifferenter et nullus de eis audet calciare pedes suos donec interficiat hominem et per illos credo esse interfectos Predicatores et Fratres Minores et alios nuntios quos miserat rex Ungarie ad explorandum Sine dubietate devastaverunt omnes terras et destruxerunt quas invenerunt usque ad aquam supradictam