Charter Document - 06500041

Charter Document - 06500041


Charter Number: 06500041
Cartulary Title: Cartulary of St. Albans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1188
Date type: Internal, Calendar
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Nero D I (f160r)

Charter:

Clemens episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Garino abbati et fratribus Sancti Albani salutem et Apostolicam benedictionem Quia monasterium vestrum nullo mediante ad jus et proprietatem beati Petri spectare dinoscitur et tam in capite quam in membris omnimodam optinet libertatem providere volumus sicut de ratione tenemur ne jura sua alicujus temeritate vel astutia minuantur vel sub provisione nostra possint aliquatenus deperire Cum autem occasione negotiorum inter homines vestros laicos monachos et clericos emergentium multa in equitatis prejudicium committantur quidam in tantam audaciam attemptant prorumpere quod ad eludendum justitiam vestram vocem appellationis cum vestri monasterii juris sint in causis ad archiepiscopos vel episcopus et alios ecclesiarum prelatos emittunt ut vestrum judicium declinantes justitiam in vestra presentia non exhibeant aut suscipiant de offensis volentes itaque ad jus monasterii vestri benigne respicere ac libertatem ipsius propensius conservare auctoritate presentium inhibemus ne hominibus vestris monachis vel clericis sive laicis vobis episcopali jure subjectis per appellationem a vestro judicio nisi ad Romanam ecclesiam vel cardinalem legatum interpositam liceat declinare Si vero ad alium pro qualicunque duxerunt appellandum licitum sit tibi fili abbas et successoribus tuis in eos quod jus voluerit exercere Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et institutionis infringere vel ei ausu temerario contraire Datum Laterani xiv kalendas Junii pontificatus nostri anno primo

Source (click image below to view full size)