Charter Document - 06500040
Charter Number: | 06500040 |
---|---|
Cartulary Title: | Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1188 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Clemens episcopus servus servorum Dei dilectis fratribus archiepiscopis episcopis et dilectis filiis aliis ecclesiarum prelatis per Angliam constitutis in quorum episcopatibus et officiis monachi Sancti Albani ecclesias terras et decimas habent salutem et Apostolicam benedictionem Cum de ecclesiasticorum virorum quiete solliciti esse de suscepto ministerio teneamur personis monasticam vitam professis tenemur efficacius providere illis presertim qui nullo mediante ad jus beati Petri et nostram tutelam spectare noscuntur et impetum malignorum sepius patiuntur et potentiores adversarios sustinent quibus nequeunt nisi per auctoritatem ecclesiasticam contraire Inde est quod cum dilecti filii nostri monachi Sancti Albani multas injurias et pressuras a malefactoribus patiantur et nimium ab Apostolica sede remoti quotienscunque indigent non possunt Apostolicum presidium sine difficultate maxima adire in defensione ipsorum vices vobis Apostolicas committentes discretioni vestre per Apostolica scripta mandamus quatinus illos divini amoris intuitu et religionis obtentu in suis habeatis justitiis propensius commendatos et cum de malefactoribus suis coram vobis deposuerint questionem eos causa sine dilatione cognita ut ablata restituant et dampna resarcientes illata a predictorum fratrum deinceps molestatione desistant districtius moneatis Si vero commonitioni vestre minime acquieverint singuli parochianos vestros nullius contradictione vel appellatione obstante excommunicationis vinculo innodatis et si nec sic resipuerint in terris eorum ubi presentes fuerint preter penitentias et baptisma divina prohibeatis officia celebrari Volumus etiam et jubemus ut tam excommunicatio quam interdicti sententia firmiter usque ad satisfactionem congruam observetur nullis litteris obstantibus contra harum tenorem a sede Apostolica impetratis Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum Ejus se noverit incursurum Datum Laterani nonas Maii Pontificatus nostri anno primo