Charter Document - 06500039
Charter Number: | 06500039 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulary of St. Albans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1188 |
Date type: | Internal, Calendar |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero D I (f161r) |
Charter:
Clemens episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Cantuariensi et Eboracensi archiepiscopis et eorum suffraganeis salutem et Apostolicam benedictionem Significantibus filiis dilectis nostris abbate et fratribus Sancte Albani auribus nostris insonuit quod cum in regno Anglie plures terras possideant et habeant indulgentiam a sede Apostolica decimas novalium et prediorum suorum et pecorum in usus proprios convertendi persone quedam et presbyteri in quorum parochiis terras habent ab eis decimas contra justitiam exigunt et eos super hoc multiplici vexatione fatigant Quia vero quod religiosis locis et illis precipue qui nullo mediante ad jus beati Petri et nostram tutelam spectare noscuntur provida deliberatione a nobis et nostris predecessoribus est indultum nolumus pro cujusquam temeraria voluntate turbari fraternitati vestre per Apostolica scripta mandamus quatinus hujusmodi exactores a presumptione sua per censuram ecclesiasticam compescentes faciatis illos sublato appellationis impedimento decimas laborum suorum que hactenus aliis ecclesiis non sunt date pacifice possidere Privilegia vero sua et indulgentias quas a nobis et nostris predecessoribus impetraverunt volumus firmiter et mandamus quod per dioeceses vestras et provincias sicut decet ab omnibus faciatis inviolabiliter observari Datum Laterani sexto kalendas Maii