Charter Document - 06500035
Charter Number: | 06500035 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulary of St. Albans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1188 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero D I (f160v) |
Charter:
Clemens episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus archiepiscopis episcopis et dilectis filiis aliis ecclesiarum prelatis in quorum parochiis ecclesie Sancti Albani salutem et Apostolicam benedictionem Cum ad tuenda et conservanda jura ecclesiarum esse teneamur commissa nobis auctoritate solliciti illis ecclesiis propensiori sollicitudine adesse compellimur que nullo mediante ad jurisdictionem beati Petri specialiter pertinent et ad nostram provisionem respiciunt et tutelam quia igitur ecclesia beati Albani ad jus et proprietatem beati Petri et nostram specialiter pertinere dinoscitur pro statu et justitiis suis conservandis nos vigiles et sollicitos esse oportet et ne imminui valeant attentiori cura et studio providere Inde est quod universitati vestre per Apostolica scripta precipiendo mandamus et mandando precipimus quatinus jura prescripte ecclesie nullatenus imminuat is sed potius sicut ex injuncte vobis amministrationis tenemini officio ea manu tenere defendere propensius et custodire curetis et clericos qui in ecclesiis suis ministrant dilectis filiis nostris abbati et fratribus ejusdem ecclesie pro temporalibus respondere et debitam obedientiam et reverentiam impendere nullatenus prohibeatis sed ipsos potius ad hoc efficiendum sub pena ordinis et officii sui compellatis pro certo scituri quod si persone vel presbyteri in ecclesiis vel capellis constituti pro temporalibus predicto abbati et fratribus respondere noluerint et debitam pensionem persolvere nos eidem abbati et fratribus plenam concedimus facultatem ut quicquid habent in ecclesiis et capellis quas a se detinent eis sine alicujus contradictione et appellatione possint auferre donec illi prout dignum est de temporalibus respondere et debitam reddere pensionem saltem cogantur inviti Vos vero clericos quos vobis representaverint nisi manifestam et rationabilem causam ponatis nullius obstante contradictione recipiatis et eis curam animarum committere non differatis Quod siquis vestrum hoc malitiose distulerit nos predicto abbati et fratribus non sine jactura et lesione justitie vestre auctore Domino utiliter in hac parte providere curabimus et quantum possint beati Petri manus nihilominus ostendemus Ad hec cum deceat vos cupiditatis et avaritie vitium persequi et ab his que sunt honestati vel rationi contraria penitus abstinere audito quod personis et plerumque vicariis ecclesiarum predicti abbatis et fratrum decedentibus vos et ministeriales vestri statim ecclesias illas intretis et eas tam diu in manu vestra detineatis donec consanguineis vel clericis vestris ipsas faciatis concedi aut vobis vel illis aliquam ibi portionem conferri tanto magis inde mirati sumus atque commoti quanto ad majorem depressionem et dispendium libertatis et justitie prelibati monasterii redundare cognoscimus jura cujus attentiori studio et quadam specialiori sollicitudine conservare tenemur et eis resistere pontificali auctoritate compellimur qui eadem jura imminuere vel impedire qualibet temeritate presumunt Ideoque vobis presentium auctoritate precipimus ut decedentibus personis vel vicariis ecclesiarum suarum in ecclesiis ipsis ad representationem abbatis et fratrum presbyteros idoneos sine tarditate aliqua ordinetis Sane illud nos movet et plurimum conturbat quia personas et vicarios ecclesiarum suarum sub districtione juramenti quo sunt vobis astricti nisi satisfecerint vobis ad votum et vestre per omnia acquieverint voluntati a divinis officiis prout fertur suspenditis et in ecclesiis ipsis divina prohibetis officia celebrari Quod quam grave sit et periculosum et quantum in depressionem libertatis et justitie prescripti monasterii redundet nemo dubitat qui sane mentis et alicujus discretionis existit Ne autem aliquid tam enorme attemptet is vobis qua premonemus auctoritate artius prohibemus Si autem ulterius presumpseritis presumptionem eorum qui hoc attemptaverint animadversione debita compescamus et ne ecclesie propterea cessent a divinis aut persone vel presbyteri abbati et monachis indulgemus quia officio nostro congruit que prava sunt corrigere et que de radice cupiditatis procedunt falce justitie resecare Propterea quoniam nobis est pro certo monstratum quod persone et vicarii filios quos de concubinis suscipiunt ad sacros faciunt ordines promoveri et eis ecclesias suas quasi rem hereditariam post mortem dimittunt presentium vobis auctoritate precipimus firmiter et jubemus ut si qui ecclesias prenominati abbatis et fratrum absque temporum voluntate et representatione intraverint eos ab eisdem ecclesiis appellatione remota amoveatis et si ibidem ministrare aut manere presumpserint excommunicationis vinculo innodatis quia fur et latro convincitur qui aliunde intrasse quam per hostium comprobatur Datum Laterani ii idus Aprilis pontificatus nostri anno primo