Charter Document - 06500034
Charter Number: | 06500034 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulary of St. Albans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1188 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero D I (f159v) |
Charter:
Clemens episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Garino abbati et fratribus Sancti Albani salutem et Apostolicam benedictionem Dignum arbitramur et omnimodis rationi consentaneum ut eos diligere multipliciter et honorare curemus qui religione et honestate preminent et nulli nisi Romano Pontifici subesse noscuntur Inde est quod nos volentes vos et ecclesiam vestram nostri muneris gratia decorare tibi fili abbas et per te successoribus tuis ad instar felicis recordationis Alexandri Pape predecessoris nostri auctoritate Apostolica indulgemus ut pontificalia ornamenta que tibi et tuis successoribus sunt ab Apostolica sede indulta liceat vobis non tantum in propria ecclesia et cellis vestris sed in omnibus aliis ecclesiis ad quas rogati accesseritis gestare benedictiones dare vestimenta sacerdotalia benedicere ita tamen ut hac occasione nihil aliud presumatis quod in alicujus prejudicium redundare vel unde scandalum debeat provenire Indulgemus etiam ut clericos super quos jus pontificale habere dinosceris liberum tibi sit ex indulgentia sedis Apostolice tonsorare et in sortem Dominicam assumere sanctimoniales etiam parochie tue benedicere Preterea possessiones quas a Prioribus obedientiarum tuarum in dampnum et detrimentum monasterii tui et cellarum pertinentium illicite alienatas esse constiterit liceat tibi auctoritate Apostolica revocare Decernimus [] Datum Laterani viii idus Aprilis