Charter Document - 06500030
| Charter Number: | 06500030 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1188 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Clemens episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Garino abbati et conventui Sancti Albani salutem et Apostolicam benedictionem Cum inter vos ex una parte et ecclesiam Lincolniensem et capitulum eius ex altera controversia verteretur super eo quod capitulum ipsum ecclesiam vestram proponebat ecclesie Lincolniensi de jure subjectam [] inter vos concordia de assensu partium intercessit nos itaque volentes que super causarum litigiis concordia vel judicio rationabiliter constituuntur firmitatem perpetuam optinere et ne processu temporis in scrupulum recidive contentionis deveniant litterarum amminiculis memorie commendari concordiam illam sicut rationabiliter facta est et ab utraque parte recepta et in scripto autentico continetur auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Statuentes ut nulli omnino hominum hanc paginam liceat nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Datum Laterani idus Martii
